Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A21 » Pag 187 - 188

6.A21
187
188

187
In nomine domini nostri ihesu christi. Anno incarnationis eius millesimo
centesimo quinto decimo. Mense marcii Indictione octava. Ego emma
comitissa Rogerii comitis filia civitatis severiane domina. Cum illius dei
omnipotentis qui retributor est omnium. et peccaminum relaxator iuxta
prophetam pedibus appropinquat. qui in dotandis ecclesiis. et maxime
monasteriis augmentandis consideratione prehabita benevolum et beneplacitum
cor apponit. Idcirco Ego predicta comitissa emma. considerans esse
caduca omnia et momentanea. que humanis usibus acquisita videntur. pro
me et viri mei Randulfi machabei nostrorum filiorum vel parentum remedio
animarum. inter cetera collata beneficia. que monasterio sancti michaelis archangeli
quod situm constat in predicta civitate contuli. diligenti provisione
pensata. ad amplioris dignitatem honoris monasterii nominati. de ignata benevolentia
mea. annuendo etiam peticionibus dompni crescentii venerabilis
abbatis dicti cenobii et conventus eiusdem a me petencium. ut ad honorem
et crementum dicti monasterii et laudem beatissimi sancti michaelis archangeli.
omni tempore forum et nundinas anno quolibet mense madii pro festo
sancti michaelis in eadem civitate celebrari permitteret et haberi. de solita
liberalitate mea. coram subscriptis ydoneis testibus do et concedo forum
seu nundinas in eadem civitate anno quolibet mense madii perpetuo fieri
ad honorem et memoriam dicti cenobii. celebraturos et habendi de cetero a
primo die mensis madii usque ad decimum eiusdem. francas et liberas. ut
omnis homo undecumque. Sit. qui ad dictum forum seu nundinas cum
rebus venalibus accesserit. tam vendendo quam in emendo de iure placeret
seu aliquo modo iniuste nullatenus molestetur ab officialibus curie mee nec
molestari cogatur. sed libere vendat et emat nemine prohibente. do eciam
et concedo eidem monasterio et Abbatibus ipsius ius amministrandi iusticiam
questionum civilium que infra dies predictos possent contingere vel
oriri ut eis possint iure debito terminare. et dicto monasterio acquiri. Si
vero instigatione diabolica. hoc quod nos pro salute anime concessimus
sive ego seu quilibet noster heres vel successor aut ordinatus nec
188
non quispiam hominum disrumpere temptaverimus aut irritum facere hoc
quod modo fecimus vel exire in aliquo primo omnium omnipotens et terribilis
deus in hoc presenti seculo irascatur et maledicat nobis et in
futurum per ministrum suum michaelem archangelum tradat nos eternis
incendiis atque cum iuda traditore nostri redemptoris dampnatione et anathemate
feriamur eterno. servantibus autem omnia prefata et custodientibus
vita et misericordia tribuatur eterna. Et ad confirmandum hoc nostrum
actum manu mea propria signum sancte crucis feci. insuper iuliano notario
nostro precepimus concessionis hanc scribere cartam mense et indictione
prelatis
+ Ego petrus archiepiscopus acherontinus interfui.
+ Ego Guido gravinensis episcopus interfui.
+ Ego gaudius abbas sancte marie pisticii interfui.
+ Signum manus domine emme comitisse prescripte comitis Rogerii
filie.
+ Signum manus domini Rogerii machabei prescripte comitisse filii.
+ Signum manus domine adelicze iamdicte comitisse filie.
+ Signum manus arnaldi de craco.
+ Signum manus godardi militis.
+ Signum manus domini Roberti barrazi predicte comitisse
comestabulari.
Torna all'inizio