Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.910 » Pag 60 - 61

6.910
60
61

60
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, filii quondam domni guaimarii, mense magius, quarta indictione. memoratorium
factum a nobis mastalus et urso germani, filii quondam iohanni de mastalo, et manso et
comite, germani, filii quondam iohanni, et disiiu et urso veri germani, filii quondam sergii
tarudulu et sumus atrianensi, eo quod ante subscripti testes, tamen nos nominati mastalus
et urso vicibus nostre et pro vice de filii quondam mansoni, qui fuit germanum nostrum,
tradidimus stefani presbiteri filio quondam iohanni monachi, qui fuit sirrentinum,
ecclesia nostra pertinentem vocabulum sancti iohanni evbangelista, que constructa est in
locum beteri ista parte fiubio boneia, cum cellis, et casis, et rebus pertinentem ipsius ecclesie
tali ordine, ut amodo et cuntis diebus vite tue ipsa ecclesia officient et officiare faciant
die noctuque, sicut decet presbyter billanos, et in ipse cellis et casis licead ibidem
residere et avitare, et vestre utilitatis ibidem facere iusta ratione, et ipsa rebus annualiter
abto tempore lavorare et cultare et, ubi meruerit, cludere, quatenus proficiant et non
dispereant, et vonum paread lavoratum et cultatum, et modo presens dedit ipse stefanus
presbiter in ipsa ecclesia unum liber comite de circoitum annum, et stetid ibidem facere
unum antifanarium de nocte, qui non sit notatum; et quis quid in ipsa ecclesia intraverit,
sue sit potestati faciendum quod voluerit. tantum, si in ipsa ecclesia talem causam qui ad
ornamentum sit de ipsa ecclesia, semper sit de ipsa ecclesia ad tenendum et regendum, dum
illut sicut et ipso aliut, et omnis frugium et lavores, quod de ipsis rebus annualiter exierit,
totum sue sit potestati, faciendum quod voluerit, et per omnis annum in festivitate
sancti iohanni evbangelista deant nobis vel ad nostris eredibus censum de ipsa ecclesia ana
singnula cubita de cerea, et per omnis annum per tempore de ube ana singnule canestra
de ube et ana singnule canestra de castanee ad canistrum mediocre, et oc stetid, ut ad
die oviti sui dare in ipsa ecclesia de omnis suum movile unam tertiam partem, et inclite
due sortis, quod inde remanet, faciant inde ille et eius eredes, vel omines cui ille in manum
commiserit, omnia quod voluerit; ad die vero hoviti sui inclita ipsa ecclesia cum
ipse cellis et casis et cum ipsa rebus pertinentem ipsius ecclesie et cum totum illut, que ipse
presbiter ibidem miserit et ad obiti sui ibi reliquerit, perveniad ad potestate nostra et de
nostris eredibus, faciendum exinde omnia quod voluerimus, et pro omnibus suprascriptis
61
inter nos adimplendis guadia nobis ipse stefanus presbiter dedi, et mediatorem nobis posui
gucto atrianense filium quondam mastali, ut si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque
eredibus non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per comvenientiam per
ipsa guadia componere obligavit se nobis nostrisque eredibus viginti auri solidi constantini.
verumtamen oc memoramus, ut ipso antifanario faciant illut notatum de circoitum
annum amodo et usque quinque anni completi per suprascripta guadia et obligata pena,
quod scripsi ego ademari notarius.
Ego smaracdus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio