Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1076 » Pag 31 - 32

7.1076
31
32

31
MLXXVI
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono
anno dux eius amalfi, et octabo anno ducatus eius surrenti, et sexto anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense
aprelis, quintadecima indictione. ego urso filius dunprandi, sicut michi congruum est, vona
mea voluntate per anc cartula ante subscripti testes donabit tibi petri genero noster filius
32
quondam landoni de omnis rebus mea stabile et mobile, het casis ab intus nucerie, et seu
foras, de quantum quantoque modo abeo, vel quidquid havere audcumque parare aud conquidere
potuerimus omnibus diebus vite, seu quod est paterna maternaque substantia, et
per legibus michi fuerit et est pertinentes abere, totum et inclitum illut tibi nominati petri
donabit, cum omnia que intra eis sunt, cunctisque earum pertinentiis, et cum bice de
bie sue, ut semper sit in potestate vestra vel de vestris eredibus faciendum quod volueritis;
tantum, si aliquando tempore iohannes filius meus, qui de ac terra premortus est, ac
rebersurus est ad abitandum, de omnis suprascripta rebus mea tollat medietatem, mobile et
stabile, het tu nominatus petrus alia medietate. Et si ille het suos heredes in ac terra non fuerit
rebersurus ad abitandum, tota et integra omnis rebus mea stabile het mobile perbeniat at
potestate tuaque petri, et de tuis eredibus, faciendum omnia quod volueritis, et amodo
et omnibus diebus bite mee sue me nutricare debeatis, et bestire, het calciare, sicut iuxtum
fuerit: et post meam defunctionem detis pro meis salutis anime septem auri tari voni
distribuendi illis, sicut nobis deus melius inspiraberit, et modo per oc donum firmandum,
recepi a te nominatus petrus launegilt iuxta legem pelle vona una. finitoque vero launegit
ipsum aput nos eam ratione, sicut inter nos combenit, et per combenientia ego nominatus
urso guadiam tibi nominato petri genero meus dedi, et fideiuxorem tibi posuit nucerinus
filius quondam mari notario; et per ipsa guadia obligo me het meis heredibus, amodo et
semper defendere tibi tuisque eredibus, integram suprascriptam nostram donationem ut
superius legitur, ab omnibus ominibus et cum bice de bie sue; et per ipsa guadia obligo
me het meis eredibus, quod si taliter omnia suprascripta tibi tuisque eredibus non adimpleverimus
per quabis rationibus, componere obligo me het meis eredibus, tibi tuisque
eredibus, triginta auri solidos constantinianos; et quando tu et tuos eredes per vos ipsis
volueritis inde exere auctorem het defensorem, potestatem abeatis in omnibus exinde causare
het finem facere, sicut bultis, cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde
ostederitis, et omnia suprascripta nobis adimpleamus; et sicut in lex langobardorum continet,
illut vobis adimpleamus per iamdicta guadia et obligationis pena, quam te petrus
protonotarius scribere rogabimus, actum nucerie.
+ Ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio