|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense september duodecima
 indictione. Memoratorium factu a me feri filio quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes
 coniuntus sum ad bona combenientiam cum petrus filio quondam mauronti, propter ad dividendum
 inter nos terra cum binea de locum campilianu salernitane finibus, quod ego ante os
 annos eidem petri in partionis ad pastenandum tradidit per finis et mensurie, sicut ipsi brebi de
 ipsa pastenatione continet, et in eadem terra ipse petrus vinea et cannietum et salicetum fecit,
 et illut lavoravi et cultavi, sicut inde obligatus fuit; modo autem, ut diximus, propterea sumus
 coniunti rebus ipsa inter nos dividendum; et statim, sicut inter nos combenit, ipse petrus ipsa
 terra et vinea dividit, et fecit exinde due sortionis: una sorte fecit esse in parte orientis. et
 alia sorte fecit in parte occidentis. et, sicut inter nobis combenit, ego iamdictus feri compreensit
 ipsa sortione da parte orientis, coniunta cum alia rebus mea et a parte septemtrionis
 et a parte occidentis coniunta cum ipsa sortionem quod ipsius petri tradidimus, et a
 parte meridie fine flubio pecentino; et ipsius petri, sicut diximus, tradidimus ipsa sortionem
 da parte occidentis per hec finis et mensurie: a parte orientis fine meaque feri, et inde
 sunt passos triginta: a parte meridie fine ipsa sortione meaque feri, et inde sunt passi
 triginta duo minus pedes duo, sicut inter nos termini fiximus, et ab inde revolbente in parte
 meridie per termini que inter ambo ipse sortis fiximus, et coniungente usque ripa de ipso flubio
 pecentino, et inde sunt passi quadraginta tres et ab inde revolbente in parte occidentis, sicut
 ipso flubio decurrit, et inde circa ipso flubio passi quinquaginta sex, et ab inde revolbente et
 exiente in via, unde modo aqua decurrit, et inde passi decem et septem: a parte occidentis fine
 ipsa bia unde ipsa aqua decurrit, et inde sunt passos centum biginti octo, totum ad iusto passum
 homini mensuratum. per supradicte finis et mensurie totum et inclitum cum omnia infra se
 habentibus et suis pertinentiis et cum bice de ipsa bia illut ipsius petri, sicut diximus, in sorte
 
 tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper ipse petrus et eius heredes illut habendum
 et faciendum quod voluerint, et omni tempore nos et nostris heredibus illut eorum defensemus
 da omnes homines, sicut eius brebem continet; et ille pro taliter guadia mihi ipse petrus dedit
 et mediatorem mihi posuit iaquintus filius quondam petri; et per ipsa guadia obligavit se suoque
 filios et heredes, ut si aliquando tempore supradicta sua sortionem daturam aut vindituram
 habuerint, sicut de eorum potestatem esse substractum, non habere potestatem cuicumque
 illut dare per nulla rationem. preter mihi meique heredibus illut vindant ad iusto baliente pretium
 que iuste fuerit appretiatum, et faciant nos inde scire pro illut emendum per tertio
 constitutum usque diebus triginta sex. et si infra ipsa constituta noluerimus illut emere et
 dare inde vobis iusto baliente pretium, tunc post ipsa constituta liceat vos illut dare cui
 volueritis; nam si ante ipsa constituta cuicumque illut dederitis absque nostra licentiam sic, ut
 de vestra potestatem esse substractum, tunc sine pretium revertas ad nostram potestatem;
 et si pro ipsa sortione quod ego compreensit, per aliis locis legibus via ibidem habere non
 potuerimus, tunc ipse petrus et eius heredes per ipsa sortione sua circa ipso flubio pecentino
 dare nobis talem viam da ipsa sortionem nostram usque ad ipsa bia, unde ipsa aqua
 decurrit, unde iusta rationem cum nostre congruitatis inde ingredere et regredere possamus
 absque damnietate de ipsa rebus, et nos de ipsa sortione coniuntum cum ipsa sortione sua
 daremus et restauremus illis pro ipsa via iusta rationem. sic tamen, ut ipsa bia quod nobis
 dederit, omni tempore communiter illam habeamus pars partium nos et nostris heredibus,
 et illut quod, sicut diximus, pro restauratione pro ipsa via illorum dederimus, omni
 tempore illut eorum defensemus da omnes homines. quod si aliquit de quomodo superius legitur,
 quesierit remobere aut contrare, et taliter in suprascripta divisione firmiter non permanserit,
 et taliter omnia suprascripta nobis non adimpleverint, per ipsa guadia componere obligavit
 se suoque heredes mihi meique heredibus quinquaginta auri solidos costantinos, et omnia
 suprascripta per inbitis nobis complirent et in suprascripta divisione firmiter permanere.
 et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
 + ego rotelgrimus
 + ego imetancus
 + ego iaquintus.
 |  |