Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.362 » Pag 201 - 201

2.362
201
201

201
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni e domni iohanni eius
filio gloriosi principibus, mense augustus, undecima indictione. Ideoque nos arechis et iaquintus
comitibus germani filii quondam maraldi, sicut nobis congruum est nostre vone voluntatis,
per anc cartulam donamus atque ad semper habendum confirmavimus vobis ursi et leoni et
lupeni germani filii lupeni atrianense una pecia de terra nostra bacua, quod habemus in locum
beteri ista parte et coniunta ad flubio de ipso locum beteri finibus salernitane per hec finis: a
parte occidentis fine qualiter decurrit ipso flubio: a parte meridie fine arena propinquo litore
maris: de alia parte qualiter pergit via qui est . . . : de alia parte fine ursi atrianensi, qui
dicitur de dumeti, sicut plescu maiore discernit et rectum pergit in ipso flubio. per iamdicte
finis totum et inclitum cum omnia infra se habentibus, et suis pertinentiis et cum bice de via sua
illut vobis iamdicti germani donavimus ad securiter et firmiter amodo et semper vos iamdicti
germani quam et vestris heredibus illut habendum, possidendum, dominandum, omnia inde
faciendum quod volueritis, absque cuiuscumque contrarietate vel requisitione. et pro hoc donum
firmandum launegilt a vos iusta legem recepimus manicione nuscinii pario uno in omnis deliberationem,
sicut inter nos combenit. de qua nos supradicti arechis et iaquintus obligamus nos
et nostros heredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis vestrisque heredibus inclita
supradicta nostra donatione da omnis homines omnique partibus. et si taliter illut vobis
vestrisque heredibus defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum et
launegilt continet, ita nos et nostris heredibus vobis vestrisque heredibus adimpleamus et persolbamus
vobis iustitiam. et si taliter etc. Qui nequit stare promissis, tenetur solvere triginta
auri solidos constantinianos
. nam quando nos inde quesieritis habere autorem et defensorem,
nos autem et nostris heredibus illut vobis vestrisque heredibus defensemus et omnia vobis adimpleamus
per illo hordine et ratione, sicut superius legitur. et taliter scribere rogavimus te
iaquintus notarius. actum in sacro salernitano palatio.
+ ego qui supra arechisi comes
+ ego rodelghisi
+ ego adenolfus.
Torna all'inizio