Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.34 » Pag 120 - 124

1/1.34
120
124

120
+ In nomine domini dei salvatoris nostri iesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo tertio sed et romano
magno imperatore anno vicesimo die vicesimaquinta mensis iunii indictione
quartadecima neapolim Definivi ego iohannes filius quidem venerabilis domini
stephani. tecum denique gregorio cui super nomen cinnamo filio quidem
domini iohanni: de questionem quam aput te facere visus sum pro vinea
et campum seu cannetum insimul coniuctum positum in massa sollense
super mare territorio plagiense habente finis simul ab uno latere
121
vinea qui fuit sergii Canonarchi quas parentibus tuis emptas habuerunt.
et ab alio latere sunt terras quas tenere videntur ecclesia beatissimi petri
de diaconia et ab alia partem est ipse maris et ex alia partem . . . . . . . .
De qua dicebat pars mea quia intus ipsas coherentias publica potestatem
habuit dominationem ego exinde ibidem licerem volo habere: pars autem
tua nominati gregorii respondebat dicentes ut non esset ita quod publicam
potestatem per sexagintam annos intus nominatas coherentias in ipsa
122
terra qualivet dominationem habuisset: unde multam altercationem exinde
habuimus. ecce per iudicium atfirmastis mihi per sagramentum quod in ipsa
123
terra intus nominatas coherentias ad exagomum modios viginti publicam
potestatem nullam dominationem habuit per sexagintam annos et
definivi exinde tecum et cum heredes tuos in omnibus pro vice de cessione
mea quas atpreensi da publicam: et av odierna die et deinceps numquam
presummo ego nominatus iohannes nec heredes meis neque habeamus
licentiam aliquando tempore per cessione mea quas atpreensi da publicum
te tuosque heredes exinde querere per nullum modum de nominate terras
intus ipsas coherentias per ipsa cessione mea quesierit tunc ego et heredes meis
tivi tuisque heredibus exinde desuper tollere promittimus. insuper stetit
inter nobis ut si ego vel heredes meis tivi tuisque heredibus alie chartule
124
hostendere potuerimus qui intus nominatas coherentias essegregaverint
quod ibi habere potuerimus clara facta veritate per ipse chartule a
tunc per ratiocineas ibidem in ipse terre intrare debeamus sicuti per
ipse chartule ibidem intrare potuerimus Quia ita nobis iudicatum est Si
autem ego vel heredes meis quobis tempore contra hanc chartula securitatis
ut super legitur venire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus
per quobis modum aut summissis personis tunc componimus tivi tuisque
heredibus auri solidos duodecim bytianteos et hec chartula securitatis
ut super legitur sit firma scripta per manus gregorii curialis per
nominata indictione +
hoc signum + manus nominati iohannis quod ego qui nominatos ab
eum rogatus pro eum subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini theodori tribuni rogatus a suprascripto
iohanne testi subscripsi +
+ [............................................................................]
[....................]+
+ ego gregorius curialis complevi per nominata quartadecima
indictione.
Torna all'inizio