|
139
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iulius, tertiadecima indictione. Ego guisenolfus filius quondam alphani dum dei fabente
clementia te gemma nomine filia landoni de nucerie in meoque sociabit coniugio, et ac die nubtiarum
nostrarum, ante ydoneos omines per unc scriptum morgincap, secundum legem langobardorum
regum edictum scriptum, do tibi nominate coniugi mee integram quartam partem de
omni rebus et causam meam stabilem et mobilem, quod modolibet abiturus sum, seu quod est
paterna maternaque substantia, et que legibus michi est pertinentes et fuerit habere de totum
tibi nominate coniugi mee integram quartam partem tibi tradidit, ea ratione, ut semper sit in
potestati tue et de tui eredes faciendi, secundum supranominatam legem langobardorum regum
edictum, omnia que volueritis, et neque a me guisenolfus biro tuo, neque a meis eredibus, aut
cuiquam ominibus abeatis aliquam requisitionem aut repreensionem, set in perpetuis temporibus
tu et tui eredes securiter et firmiter illut abeatis et possideatis, et faciatis de ea secundum
legem langobardorum regum edictum quicquit volueritis, sicut superius scriptum est. quod vero
scriptum morgincap te petrus protonotarius scribere rogabimus. Actum nucerie.
+ Ego guandelferi.
+ Ego iohannes.
| |