Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1318 » Pag 154 - 155

8.1318
154
155

154
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense februario, quartadecima indictione. Dum coram presentia domni leonis venerabilis abbatis
monasterii sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc salernitanam urbem in
loco mitiliano, essem ego petrus iudex et aliis, adelarius filius quondam romoaldi et gemma
uxor eius filia petri, coniunti sunt cum iohanne monacho ipsius monasterii, et ipsi adelarius
et gemma clarificaverunt se communiter habere unam peciam de terra cum insiteto foris hanc
civitatem in loco transboneia, ubi rotam dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas. A parte meridie finis via, et per eam recte prope ipsam terram,
mensurati passi septuaginta. A parte occidentis finis via commune et passi viginti septem: A
parte septemtrionis passi octoginta: A parte orientis passi quadraginta recte mensuratos. Et
dixerunt ex eadem terra quartam partem pertinere ipsi gemme per datum ipsius viri sui, reliquas
vero tres partes pertinere ipsi adelario. Et udentes ipsi adelarius et gemma ipsam terram
communiter venundare, fecerunt notitiam duobus propinquioribus parentibus ipsius gemma, et in
presentia ipsorum parentum et mea ipsa gemma violentiam aliquam se pati non reclamavit,
nisi bona voluntate sua ipsam quartam partem suam se dixit venundare, ut ab hoc die omni
tempore hoc quod vendiderit stabile debeat permanere; et ego in hac cartula manus ponam
quam iohannes scriba cum notitia ipsorum parentum et mea scribit. Et sicut ipsis adelario et
gemme congruum fuit, bona illorum voluntate, per hanc cartulam communiter venumdederunt
ipsi iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii integram suprascriptam terram per
iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis, et
cum vice de ipsis viis. Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum
eius, et partibus ipsius monasterii, et liceat illum et successores eius et pars suprascripti
155
monasterii de eo facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis, ipsi vir et
uxor communiter susceperunt ab ipso iohanne pro parte suprascripti monasterii, presente ipso
domno abbate, statutum pretium auri tarenos centum viginti in omni deliveratione. et per convenientia
ipsi adelarius et gemma communiter guadia ipsi iohanni pro parte ipsius monasteri
presente ipso domno abbate dederunt, et fideiussorem ei pro ipsius monasterii parte posuerunt
dauferium, qui cognominatur barbutu, filium quondam petri. Et per ipsam guadiam ipsi venditores
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus ipsius monasterii integrum illud quod ipsi iohanni, sicut suprascriptum est,
venumdederunt ab omnibus hominibus. Et tribuerunt communiter licentiam, ut quando ipse
domnus abbas et successores suos, et pars ipsius monasterii boluerint, potestatem habeant illud
per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint.
Et si, sicut superius scriptum est, ipsi adelarius et gemma et illorum heredes ipsi domno
abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii non adimpleverint, et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se
et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti
monasterii ducentos auri solidos constantinos. Ipsa vero gemma suprascripta fecit communiter
cum ipso viro suo et cum illius voluntate quia in illis mundio est. Et taliter tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio