Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.702 » Pag 280 - 281

4.702
280
281

280
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimari, et tertio
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, prima
indictione. Ideoque ego urso filius quondam andree, sicut michi congruum est, mea bona
boluntate per anc cartulam ante subscripti nobilibus benumdedit, adque ad semper abendum
confirmabi tibi ademmari filio quondam domni sergi, qui fuit dux et imperiali patricio
cibitatis amelfitanorum una pecia de terra mea cum binea de locum felline finibus salernitane,
et est per ec finis et mensurie: a partibus meridie fine limite, inde sunt passi sidecim:
a pars occidentis fine sicut medio rofaneo discernit, inde passi quadraginta sex minus
pedes duo: de super a parte septemtrionis fine sicut medio rofaneo discernit, inde
sunt passi duodecim minus summisse uno: a parte orientis fine petri, sicut termiti ficti sunt,
inde passi triginta nobem minus palmum unum, et quasi per medium per trabersum sunt
passi quattuordecim, totum mensuratum ad iusto passum hominum. Ec bero terra cum binea
per supradicte finis et mensurie inclitam illam tibi iamdicto ademmari, sicut dictum, benumdedit,
ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus inclita supradicta
mea bindictione abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis, asque
omni mea vel de meis eredibus contrarietatem vel requisitione; unde pro confirmandam et
stabiliscendam vobis anc mea bindictione nuc a presentis recepi a te iamdicto ademmari
emtorem meum statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum quadraginta in omnis deliberatione,
sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradictus urso
guadia tibi iamdicto ademmari dedit, et mediatorem tibi posuit me ipsum; et per ipsa guadia
obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus
inclita supradicta mea bindictione, cum bice de bia sua, a pars uxori mee et da omnis omine
omnique partibus, et pro ad defensionem vos semper abendum dedimus tibi tres scriptionis continentem
281
de ipsa rebus. unum iudicatum, qualiter iohannes faber qui pericus bocatur, filius
iohanni, causaberad cum adelmundus filio aghenardi, ut ipse adelmundus cum filii
et ominibus suis malo hordine introisset in rebus ipsius perici de ipso locum felline: scripto
iudicatum ipsum per constantinus notarius, et ibidem scriptum gaido iudex. unum brebem,
qualiter andrea filius iohanni faber coniuntus fuit ad combenientia cum urso clerico et
petrus germani sui propter terra cum binea de ipso locum felline pro sortione, quod exinde
superflua tollere querebad, quod dixerunt paratam habere a parte andree abitantes de caput-aquis,
et da domnanda uxore sua: scripto erad brebem ipsum per petrus notarius,
et ibidem scripti rodelghisi, et audelassi, et petrus. Alium brebem, qualiter ego coniuntus
fuit cum petrus thio meus et dibidimus inter nos ipsa rebus, sicut ipso brebem continet:
scripto brebem ipsum per romoaldus notarius, roboratus sufficienter. In oc hordine ipse
scriptionibus tibi ad defensionem dedimus, ut, quando tu vel tuis eredibus de supradicta
nostra bindictione per vos ipsis bolueritis esset auctores et defensores, potestatem abeatis
bice nostra, cum ista cartula et cum ipse scriptionibus, quem vobis ad defensionem dedimus,
et cum quale alia monimen et ratione que inde abere potueritis, in omnibus inde
causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando me vel meos eredes de supradicta
mea bindictione quesieritis exinde abere auctorem et defensore, remictite ad nostram
potestatem supradicte scriptionibus, quem vobis ad defensionem dedimus, ad abendum nos
ille usque dies triginta sex, et nos et nostris eredibus illut vobis defensemus, sicut superius
legitur, cum bice de bia sua, sicut ipso brebem dibisionis continet, qui scriptum est per
ipsum romoaldus notarius; et post complitim ipsi triginta sex dies ipse scriptionibus salbe,
quale ille nobis dederitis, remictamus ille ad vestram potestatem, ad abendum vos ille
salbe omni tempore in iamdicta ratione. Et si taliter omnia suprascripta tibi tuique eredibus
non adimpleberimus, et aliquit, de quantum superius legitur, remobere aut contrare,
quesierimus, aut si quodcumque causationes inde vobis preposuerimus, per ipsa guadia
componere obligo me et meos eredes tibi tuique eredibus triginta auri solidos constantinos,
et omnia suprascripta vobis adimpleamus, et questio et causatio nostra sint exinde tacita
et bacua. Et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno.
+ Ego maio
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio