Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.330 » Pag 155 - 156

2.330
155
156

155
+ Trigesimo septimo anno principatus domni Paldolfi principis et tertio anno principatus
eius Salerni, et sexto anno principatus domni Paldolfi filii eius. Mense Maio octava indictione.
Instrumentum, quo terras in Cetaria in Casali Fontis prope aquam ipsam quae dicitur de
Flesketola, et medietatem ecclesiae sancti Archangeli de eodem loco, Iohannes amalphitanus
monachus filius Mauronis comitis emit a Mansone et Leone filiis Marini iudicis.
Hi fines terrarum: a pars occidentis, sicut discernit ipsa aqua de Flesketole, et a capite
de ipsa aqua rectum saliente per ipsum montem in partibus septemtrionalis et coniungente usque
in serra maiore de monte qui vocatur falerzu: a pars orientis sicut discernit toru, in quo ipsa
plescara sunt, qui est a supra ipsa ecclesia sancti archangeli, et ab ipso toru rectum descendente
secus fine lupeni germano tuo et ipsorum germani filii lupini, qui vocabat flaibulu, et rectum
156
per eadem fine descendente usque mare . . . ab ipso toru ascendente per ipsum
montem et rectum saliente in partibus septemtrionalis et coniungente in ipsa serra de ipso monte
de falerzu: a partibus septemtrionalis fine ipsa serra de ipso monte de falerzu, de suptus fine
litore maris.Pretium emptionis: auri solidos de tari numerum octuaginta ana quattuor auri tari
per solidos, sicut inter nos combenit etc.
Finis textus: Unde de omnia suprascripta vobis adimpiendum guadia tivi iamdicto iohanni
dedimus et mediatores vobis posuimus iohannes atrianense filius ligori et landolfus idem atrianense
filius sergii, et tivi totoni notario scribere rogavimus in sacro palatio.
+ ego ioannes comes
+ ego madelmo
+ ego maio
+ ego desigius
+ ego lando.
Torna all'inizio