|
16
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso
principe filio quondam domni Guaimari qui fuit princeps, mense december, tertia indictione.
Ideoque ego alfanus filius quondam stefani, qui sum de batolla, clarefacio me, quia per
commutationis hordine est michi congruum retradere sortionem meam de terra, quod clusum
habet mizza filius dumnini a super sua casa ad ipsius mizza; et, sicut michi predicto
alfanu est congruum, ante ydoneis subcripti hominibus per anc cartulam commutationis
hordinis retrado tivi atque remitto predicto mizza tota et inclita sortionem, quod michi
pertinet de ipsa rebus quod modo clausum tu abet de ipsa clusuria, que est a super ubi
tu es residentem in iamdicto loco batolla, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus
mizza et tuis heredibus illud habendum, dominandum, possidendum et omnia inde
faciendum quod volueritis; et pro firmam stavilitatem recepit a te iamdicto mizza per aliam
cartulam, quod aput me retineo, tota sortionem quod tivi pertinuit in ipsa concessione de
ipso castelione, quantum per ipsum brebem sigillatum inde tivi pertinet in omni finitione,
sicut inter nos combenit. De qua per conbenientia ego nominatus alfanus guadia tivi
17
prefato mizza dedit et mediatorem me ipsum posuit; et per ipsa guadia obligo me et meis
heredibus amodo et semper defensandum tivi tuique heredibus cuncta socea quod mihi pertinet
de ipsa sortionem meam de ipsa rebus, quod tu clusum modo habet a super, ubi sit
residentes, cum omnia inter ipsa clusa habentem et vice de viis, et omnia inde michi pertinentem,
cum vice de viis, da omnibus hominibus et da consortibus, et uxor mea et da
omnes partes. Et quando per vos ipsos inde volueritis esse autores, qualiter bolueritis cum
omni monimine et onerati quas inde habueritis. Quod si taliter omnia suprascripta per
supradicto hordine bobis non adimpleverimus, et removere aut contrare aliquid inde voluerimus
per qualiscumque ingenium vel ratione, per ipsa guadia obligo me prefatus alfanus
et meis heredibus ad componendum tivi qui supra dicto mizza et ad tuis heredibus, et
cuius cartula ista pro vice vestra in manu paruerit, viginti solidi constantini, et in antea
questio et causatio nostra aput bos siad tacita et bacua, et taliter scribere rogavimus te
talarico presbiter et notarius, actum cilento.
+ Ego landolfus presbiter
+ Ego romoaldus presbiter
| |