Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.19 » Pag 70 - 72

1/1.19
70
72

70
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno vicesimo sexto sed et romano
magno Imperatore: anno tertio decimo die sexta mensis martii indictione
septima neapoli. Certum est me eufimia filia quidam domini theodori. et
quidam domina theodonanda iugalium personarum: una cum consensum
domini iohanne viro meo: a presenti die prumtissima voluntate venundedi
et contradidi vobis domino benedicto religioso igumeno congregationis monasterii
sanctorum sergii et baschi qui nunc congregati esse videtur in monasterio
sancti sebastiani in viridiario: idest integram portionem mea de
integrum montem: positum in nonaria quod est de tertiam partem partem
unam: unde duas partes sunt portionis heredum quidam maria uterina
germana meam quem iam vos comparatam habetis: et aliam portio est de
quidem marinum germanum meum: et in divisum reiacent: pertinente mihi
memorata eufimia ipsa portio mea de memoratum montem: da quidam
memorato domino theodoro genitori meo: unde nihil mihi de memorata
portionem meam aliquod remansit aut reservavi: hec vero prenominata integram
71
portio mea de memoratum montem una cum introito suo et cum
holibetis et curtanea et cum portionem de piscina et cum arboribus fructiferis
et infructiferis et omnibus sivi pertinentibus a me vobis sint venundatum
et traditum mea heredumque meorum vice in vestra memorato domino
benedicto religioso igumeno posterisque vestris sanctaque vestra congregationem
sint potestatem qualiter exinde facere volueritis liberam semper
habeatis potestatem: et neque a me memorata eufimia cum consensum memorati
iohannis viri mei neque a nostris heredibus neque a nobis personam
sumissam nullo tempore numquam exinde habeatis quacumque requesitionem
aut calumnias neque vos memoratus dominus benedictus religiosus igumenus
neque posteris vestris. neque memorata sancta vestra congregatio per
nullum modum in perpetuum: Insuper ego memorata eufimia et heredes meis
vovis posterisque vestris sanctaque vestra congregatione memorata integram
portionem meam de memoratum montem ab omni homine antestare et defensare
promittimus: propter quod accepi a vobis exinde: idest auri solidos
quattuor bytianteos ut inter nobis comvenit: quod si aliter provenerit de
his omnibus memoratis et in aliquid offendero per quovis modum aut sumissam
personam tunc compono ego qui supra eufimia cum consensum memorati
iohannis viri mei. et heredes nostris tibi memorato domino benedicto
religioso igumeno posterisque tuis sanctaque vestra congregatione poene nomine
auri solidos duodecim bytianteos: et hec venditio ut super legitur
sit firmam: scripta per manum leonem curiale scribere rogavi die et indictione
memorata septima +
+ hoc signum manus memorate eufimie cum consensum memorati iohannis
72
viri sui qui omnia memorata consentierunt quod ego qui memoratos hab
eas rogitus pro eis subscripsi et memoratos solidos traditos vidi +
+ [......................................................................]
[...........................................................] +
+ [......................................................................]
[...........................................................] +
+ [......................................................................]
[...........................................................] +
+ Ego Leo curialis qui memoratos post subscriptionem testium complevi
et absolvi die et indictione memorata septimam +
Torna all'inizio