|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octabo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense agustus nona indictione. memoratorium
 factu a me petrus filius dominici monachi, eo quod ante subscripti testes per bona
 combenentia tradidit mihi ad tenendum et casa faciendum maio archidiaconus et abbas ecclesie
 sancti maximi de terra pertinentem istius ecclesie de intus hanc salernitanam cibitate
 in ipso plaiu a super ipsa ecclesia per ec finis et mensuria: a pars orientis fine ipsius ecclesie,
 sunt inde pedes biginti quadtuor: a pars septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie, sunt
 inde pedes sedecim: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie sicut pariete discernit, cessante
 da ipso pariete unum pedem, sunt exinde pedes alii sidecim de latitudo: a pars occidentis
 fine ipsius ecclesie, et inde pedes biginti quadtuor: totum mensuratum ad iusta manum omini.
 
 per ipse finis et mensurie totum et inclitum illut mihi tradidit. pro itaque guadia mihi
 dedit et mediatorem mihi posuit iaquintus diaconus filius quondam iohanni, tali ordine, ut amodo
 et usque biginti anni completi licead me et meis eredibus et omines quem nos ibidem miserimus,
 inclita supradicta sua tradictione per supradicte finis et mensurie nostre potestatis tenere
 et dominare, et casa lingnitia, quale boluerimus, ibidem edificare, et ibidem residere et abitare,
 et omnis nostra utilitate ibidem facere, qualiter boluerimus; et per bona combenientia per
 ipsa guadia obligabit se ipse abbas et successores suos, et pars ipsius ecclesie amodo et usque
 ipsi biginti anni completi defensare nobis nostrisque eredibus inclita supradicta sua tradictione
 cum bice de bia sua da omnes omines omnique partibus, et non ante ipso constitutum illut vel
 exinde nobis tollere aut contrare. ad completi ipsi biginti anni licead nos et nostris heredibus
 inde disturbare tota ipsa casa et illam exinde excutere cum omnis nostra casa que ibidem abuerimus,
 et pergere cum illo ubi boluerimus, sine cuiuslibet contrarietate vel requisitione, et
 ipsa terra bacua per supradicte finis et mensurie perbeniant ad potestatem predicte ecclesie.
 quod si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine ipse abbas et successores suos nobis
 nostrisque eredibus non adinpleberit, et aliquit exinde remobere aut contrare quesierit, tunc
 per ipsa guadia obbligabit se suosque successores et pars ipsius ecclesie ad componendum nobis
 nostrisque eredibus biginti auri solidos constantinos. et nos pro taliter stetimus exinde dare
 censum per omnes annum usque ipso constitutum in pars ipsius ecclesie unum aureum tari
 bonum de moneta pesante et medium tari de dinari de moneta, quales illis diebus andaberit:
 verumtamen memoramus, quia supradicta terra est a pars orientis per mensuria pedes biginti
 quadtuor, et a pars septemtrionis sunt pedes sedecim, et pars occidentis sunt pedes alii biginti
 quadtuor cessante da ipso parientem unum pedem, et a pars meridie sunt pedes alii sedecim
 ad supradicta mensuria, et ibidem casa terranea lingnitia ibidem edificemus. et hunc
 brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
 + ego grimo presbiter et primicerius
 + ego petrus notarius me subscripsi
 + ego iaquintus qui supra diaconus
 + ego andreas.
 |  |