Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.511 » Pag 76 - 77

3.511
76
77

76
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense nobember undecima indictione.
ideoque ego amatus presbiter et notarius filius iannelhisi clarefacio, quoniam mihi est pertinentes
abere rebus et ecclesia sancti symeonis et casis in locum martorano stricturie finibus,
et nunc autem congruum mihi est pro amore omnipotenti deo et salbationis anime mee optulimus
deo in prefata ecclesia sancte marie pertinente supradicti magni principibus, ubi nunc dumnellus
abbas preest. et ideo, sicut mihi congruum est, per hanc cartulam bona mea bolumtate
optulimus deo et in prefata sancta ecclesia inclita sortione mea de ipsa ecclesia et rebus et casa.
quantum ibidem adunatum abemus, totum in integrum, sicut diximus, de quantum modo, sicut
diximus, nobis ibidem pertinet abere in predicta sancta ecclesia optulimus cum omnia intro
se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua cum omnibus pertinentiis ipsius
ecclesiis, ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores eos abendum,
dominandum, omnia inde faciendum quod boluerit, sine cuiuscumque contrarietate vel requisitione,
scepto quartam maralde uxori mee de ipsa rebus et casis et mobilibus, de qua nos
supradictus amatus presbiter et notarius obligamus nos et nostris heredibus amodo et semper
antistamdum et defensandum inclita supradicta nostra libatione, qualiter superius declaratum est,
da illi hominibus et partibus qui pro nostra parte et datum vel obligatum paruerit, et quodcumque
causationes exinde preposuerimus in pars ipsius ecclesie, ad compositionem siamus nos et
nostris filiis et heredes ad componendum tibi nominato dumnelli abbati vel ad tuis successoribus
vel in pars ipsius ecclesie triginta auri solidos constantini. de alii vero hominibus et partibus
nullatenus nos exinde queratis autores et defensores, set per vos ipsi siatis vobis inde autores
et defensores, cum quale monimen et ratione inde abere potueritis et cum ista carta offertionis, et
omnia inde agere et facere, qualiter vultis: nam, quando nos vel nostris filiis et heredibus quesieritis
inde autores et defensores, nos autem eos vobis vestrisque successoribus et in pars predicte
ecclesie omnia adimpleamus, quantum suprascriptum est. unde de omnia suprascripta vobis
et ad vestris successoribus et in pars predicte ecclesie adimplendum guadia tibi nominato
77
dumnelli abbati dedi et mediatorem tibi posui me ipsum. et taliter scribere rogabimus te iohanne
notarium. actum stricturiis.
+ ego dauferi iudex
+ ego rocci
+ ego leo.
Torna all'inizio