Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.469 » Pag 182 - 184

5.469
182
184

182
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tertio decimo. sed et iohannes porfilogenito
magno Imperatore eius filio anno secundo. die vicesima mensis decembrii
indictione secunda neapoli: Certum est me maraldo filio quondam iohannis
de bitalianum et quedam maria iugalium personarum. A presenti die
eo quod vos videlicet cunta congregatio monachorum monasterii sanctorum
sergii et bachii qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui appellatur casapicta situm in biriarium mihi dedistis
at detinendum seu lavorandum ego et heredes mei amodo et usque in venturos
quattuor annos expleti. Idest integra una petia de terra pertinente
memorati vestri monasterii. posita vero in loco qui vocatur tertium in
campo de lucia una cum arvoribus et cum introituitum suum omnibusque
eis pertinentibus. coherente sivi memorata petia de iamdicta terra pertinente
memorati vestri monasterii que superius mihi dedistis at detinendum seu
lavorandum ut super legitur. de uno latere parte septemtrionis terra congregationis
ecclesie sancti georgii catholice maioris sicuti inter se terminis
exfinat et abet in ipso latere de latitudine passus centum quattuor. de alio
latere parte meridiana est alia petia petia de terra pertinente memorati vestri
monasterii que in vestra reserbastis potestate et abet in ipso latere de longitudine
passi centum quattuor. de uno capite parte horientis terra pertinente
memorati vestri monasterii ubi est palmentum fabritum cum subscetorium
suum et puteum aque vibe simul pertinente memorati vestri monasterii
que iterum in vestra reserbastis potestate. et abet in ipso capite de
latitudine passi triginta duos. de alio capite parte hoccidentis via publica
et abet in ipso capite de latitudine passi viginta octo. memorati vero passi
mensurati sunt at passum ferreum sancte neapolitane ecclesie. in ea videlicet
ratione quatenus memorata petia de iamdicta terra pertinente memorati
vestri monasterii que superius mihi dedistis at lavorandum sicud superius
per memoratam coherentiam et per memorata mensura de memorati
passi exegregavimus ut super legitur. in mea meisque heredibus sit potestate
tenendi et dominandi seu lavorandi amodo et usque in memoratum
183
constitutum iamdicti quattuor anni expleti ut super legitur cum vobes et
conciaturias et operarios subta vel omnia expensa. caucumminas et vites seu
fructoras omni annuo apto tempore ibidem ponere et plantare debeamus
ubi meruerit et ut iustum fuerit. et de nostra semente illud seminare debeamus
et ipsum seminatum per tempore tiappare et cultare et metere et
escuniare debeamus at nostrum expendium alium omnia et in omnibus queque
ibidem per annum necessum fuerit. et indiguerit ego et heredes mei
illud facere et peragere debeamus at nostrum expendium. et si ibi hortum
facere et abere voluerimus licentiam abeamus. et de ipsa petia de iamdicta
curam et vigilantiam abere debeamus quomodo iustum fuerit. et omnia
quodcumque de inferius in quolibet seminatum ibidem dominus deus dederint
ad area inter nos illud dividere debeamus per medietate. unde vos et
posteris vestris memoratoque vestro monasterio tollere debeatis medietate
et ego et heredes mei exinde tollere et abere debeamus alia medietate. set
illa semente que ibi seminaberimus et illa tritaria de communi exinde exire
debeas. et si ibi hortum abuerimus dividamus illud inter nobis per medietate.
unde vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio tollere
debeatis medietate. et ego et heredes mei exinde tollere debeamus alia
medietate. vinum vero mundum et saccapanna quantum omni annuo ibidem
dominus deus dederint at memoratum palmentum vestrum inter nobis
dividere debeamus per medietate. unde vos et posteris vestris memoratoque
vestro monasterio tollere debeatis medietate et ego et heredes meis exinde
tollere debeamus alia medietate. set nos illut vindemiare debeamus at nostrum
expendium. et quandoque illut metiderimus et etcuniaberimus et
vindemiaberimus nos vobis enutrire debeamus una persona hominum que
ibi supra at standum direxeritis quomodo iustum fuerit. fructoras vero que
per tempore ibidem abuerit nos illa curam et colligere debeamus et inter
nobis illa dividere debeamus per medietate pro eodem ordine ut super legitur.
et non abeatis licentiam vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio
amodo et usque in memoratum constitutum iamdicti quatuor anni expleti
ut super legitur mihi meisque heredibus tollere memorata petia de iamdicta
terra per nullum modum. vene vos illud lavorantes et arbustantes et omnia
memorata adimplentes qualiter superius legitur. et vos et posteris vestris
memoratoque vestro monasterio amodo et usque in memoratum constitutum
184
iamdicti quatuor anni expleti mihi meisque heredibus illud antestare et defendere
debeatis ab omnis homines omnique personas. Complentes vero memoratum
constitutum iamdicti quatuor anni expleti ut super legitur tunc
memorata petia de iamdicta terra. rebertant vobis et in memorato vestro
monasterio cuius iure est asque omni contrarietatem mea et de meis heredibus.
et ipsa medietate vestra que vobis venerit de memoratum seminatum
et de memoratum hortum que ibi abuerimus et de memoratum vinum mundum
et saccapanna ut super legitur vos vobis inde illud trahere faciatis at
vestrum expendium. et ipsa medietate vestra qui que vobis venerit de memoratas
fructoras ego et heredes mei vobis inde atducere illa debeamus inter ipso
vestro monasterio sicuti et quomodo continet alia simile chartula que vos
mihi exinde fecistis. Quia ita nobis stetit. si autem et in aliquid offensi
fuerimus per quobis modum aut summissis personis tunc compono ego et
heredes mei vobis et in memorato vestro monasterio auri solidos viginti
bythianteos. et hec chartula lavorationis ut super legitur sit firma scripta
per manus petri curialis quem scribere rogatus per indictione memorata
secunda + hoc signum + manus memorati maraldi quod ego qui memoratos
pro eum subscripsi + et hoc memorando atfirmo vobis ut tota illa
palea que ibi fecerimus de illu bernoticum in vestra posterisque vestris
memoratoque vestro monasterio sit potestate tollendi et faciendi que volueritis
asque omni contrarietate mea et de meis heredibus. sicuti et quomodo
continet ipsa alia simile chartula quam vos mihi exinde fecistis.
+ ego petrus curialis testi subscripsi +
+ ego iohannis filius domini ursi iudex testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi +
+ ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
Torna all'inizio