Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.960 » Pag 133 - 134

6.960
133
134

133
+ In nomine domini vicesimo Secundo anno Salerni principatus domni nostri waimari
Et Secundo anno principatus eius capue, Et secundo anno duCatus eius sirrenti gloriosi
principis, mense magius, octaba indictione. Memoratorium factum a me domnus alferus
archipresbiter et diaconus et abbas hecclesie sancti maximi, Eo quod ante subscripti idoneis
hominibus per comvenientiam tradidi ad tenendum et lavorandum orsandi filius quondam
grimoaldi et petri nepotem ipsius orsandi, qui fuit filius quondam iohanni presbiteri,
una clusuria de terra cum binea et arbustum uno tenientem, quod pars ipsius ecclesie abet
in locum arcelle salernitane finibus, qui est per as fines. De una parte fine media aqua
de flubio arcelle: alia bero parte fine iamdicte hecclesie: de alia vero parte fine bia
pulbica: De alia parte fine media aqua de flubio forino; hec vero res per iamdicte finis inclitum
illut ipsorum thio et nepotes tradidi cum omnibus intro se abentibus et cum vice
de via sua, in tali ordine, ud amodo et semper, natos naxscentem, illorum et de illorum heredibus
esset potestatem illut tenendum et laborandum, fobee et omnes illorum utilitati iuxta
ratione ibi faciendum, et faciant ibi reditum, et ibidem residere et avitare ipsum petrus
et eius eredes, et eredes ipsius orsandi, et totum ipso arbustum et tota ipsa bia, que
est in ipsa tradictione, operare, et pastenare perfecta binea et perfectum arbustum de bono
bitineo, ut amodo et usque duodecim anni completi in tota suprascripta tradictione perfecta
vinea et perfectum arbustum surtum et operatum ibidem abeant, et iam abinde in
antea illis et suis eredibus illut tenere et laborare et cultare, ud omni tempore totum et
inclitum bonum paread laboratum, et salbum, et clusum, et amodo et semper vinum exierit
de ipsa binea et de ipso arbustum, per annum per vindemie tempum illis vel suis eredibus
faciant inde scire nos vel pars iamdicte hecclesie, ud dirigamus ibidem missum nostrum,
et illis vel suis haredibus tota ipsa vinea et ipso arbUstum rationaviliter bindemiare,
et omnis binum quem inde exierit, per medietatem ibi ad palmentum cum ipso missum
nostrum dividant; et si boluerimus nos per pars iamdicte hecclesie ponere ipso binum ibidem,
pars iamdicte ecclesie deant illorum organeo da binum bonum, ubi reponat ipsam
sortionem de ipso vinum, et per illis et per illorum eredibus per annum ipso organeo siant
bonum conciatum et studiatum, et faciant illis ipso binum salbum, donec pars iamdicte
ecclesie illut exinde tollere fecerit, absque degeneratione et ingne; ipso missum nostrum,
134
quem per annum ibi steterit pro recipiendum ipsa nostram sortionem de ipso binum, illis
autem eum notrire secundum illorum poxivilitatem et per annum palmentaticum in pars
iamdicte ecclesie dare, sicut consuetudo est, poma que in ipsa rebus sunt, per annum illis
eam colligere et inclita medietate ibi ad ipso missum nostrum dare, et de quod per
annum illis vel suis eredibus in tota ipsa rebus seminaberit, per annum terraticum in
pars iamdicte ecclesie dare de quinque modia unum et de sex modia et quale tempore
illis vel suis eredibus da ipsi duodecim anni in antea suprascripta rebus laborare
noluerit vel non potuerit, tuc illis vel suis eredibus tota suprascripta rebus perfectum arbustum
et perfecta binea totum cultatum bonum, et operatum, et salbum, et circoitum bonum
clusum remictent ad potestatem nostram vel in pars iamdicte ecclesiae, et sic licead
illis vel suis heredibus inde exire cum omnia illorum causa mobilia. unde in eo ordine
per bona combenientia guadia ipsi iamdicti thio et nepotes mihi dederunt et mediatores
mihi posuerunt se ipsis; et per eadem guadia obligaberunt se et suis eredibus, quod si
aliquit de omnia suprascripta mihi vel iamdicte hecclesie in pars non adimpleberit, per
ipsa guadia obligaberunt se ipsi thio et nepotes et illorum eredibus ad componendum mihi
vel in pars iamdicte ecclesie biginti auri solidi costantini. verumtamen de quod amodo
et semper ille et eius eredes in tota suprascripta rebus seminaberit per tempum, terraticum
ad ipso missum nostrum dare secundum consuetudinem de ipso locum, et ipse orsandus
et petrus amodo apposuerunt et obligaberunt se et suis eredibus nobis et ad pars iamdicte
ecclesie ad pingnerandum omnes pingnera et causam illorum legitimo et inlegitimo
per suprascripta guadia et obligata pena, quod scribsi ego alderissi notarius.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi
+ Ego smaracdus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio