Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.289 » Pag 97 - 98

2.289
97
98

97
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis
et secundo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense februarius, quarta indictione. memoratorium factu a me iohannes atrianense filio gucti,
eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum cumbertus atrianense germano meus at dibidendum
de rebus nostra, quod abemus in locum beteri que nobis est pertinentes abere per diffinitionem
a pars de heredes maraldi, et iaquinti et leoni amalfitano patrineo de filios ipsius iaquinti,
et da eredes teupi et guisenolfi et maraldi ista pars ipso flubio de beteri et ex illa pars ipsius
. . . statim sicut inter nos combenit, aliquantum de hex eadem rem dibisimus et fecimus
due sortiones. una sorte fecimus exe una pecia de terra campense a pars ipso flubio per hec
finis et mensurie: de una parte fine ipso flubio, est inde passos octuaginta quinque; et de super
fine, sicut termiti ficti sunt, est inde passos biginti; et de alia parte similiter sicut termiti ficti
sunt, est inde passos sexaginta tres; de quarta pars fine sortione quod comprehensit ego nominatus
iohannes, qualiter ribus discernit unde aqua decurrit et sicut rectum badit usque in termite
quod ibidem posuimus, sunt inde passos sexaginta quinque, totum mensuratum ad iusto passum
omini, cum una halia pecia de terra bacua in quo molinum fuit ista parte ipso flubio per
finis: de una parte fine bia publica et coniungente ipsa bia in ipso flubio: et de alia pars, qualiter
ipso flubio descendit, et de subter pars, qualiter badit da ipso flubio per termiti quem ibidem posuimus
et coniungente in ipsa bia quod est priore fine; et alia sorte fecimus exe una pecia de
terra campense et pauca silba uno teniente illa pars ipso flubio et una halia pecia qui abet finis:
98
de una parte fine ipso flubio, et de super fine ipsa sortionem quam ipse germanus meus comprehensit,
qualiter termiti et ribus discernit unde rectum aqua decurrit: et de alia pars ab occidente
fine bia, est inde passos sexaginta sex: et de subter pars, qualiter rectum badit da ipsa bia per
termiti, quem ibidem fiximus usque in ipso flubio; et ipsa halia pecia abet finis de subter parte
qualiter petra et ballone discernit, et coniungente in ipso flubio qualiter rebolbit, et coniungente
et trabersante ipso flubio et coniungente in ipsa bia publica: et de alia pars fine ipsa bia:
et de alia igitur parte, qualiter riatellu discernit, et coniungente in ipsa rebolta de ipso flubio
et trabersante ipso flubio et sicut rectum badit usque in bia que est in pars occidentis: et
ab occidente fine ipsa bia et coniungente in ipsa priore fine, unde hego nominatus iohannes
comprehensit ambo ipse pecie subtane per ipse finis, et in una pars mensuratum ipsa una pecia
ad iusto passum; et ipse leo comprehensit ipsa pecia suprana per ipsa mensuria et ipsa pecia
per ipse finis in quo molinum fuit; et sortis inter nos fecimus et tradidimus cum omnia intro
se habentes omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bie sue ad securiter et firmiter amodo
et semper nos et nostris eredibus illut abendum et faciendum omnia quod voluerimus. et per vona
combenientia vone nostre bolumtatis guadia inter nos dedimus et nos ipsos mediatores posuimus;
et per eadem guadia hobligamus nos et nostris heredibus amodo et semper in ec dibisionem
firme et stabilis permaneamus et per nulla ratione queramus eos remobere aut contrare.
quod si taliter eos remobere quesierimus et in ec dibisionem firmiter non permanserimus,
tunc per ipsa guadia componere obligabit se et suos eredes illa pars, que eos remobere quesierit,
ad illa pars que ibidem firmiter permanserid, triginta hauri solidos costantinos et in ec sortis
omni tempore inter nos et nostris eredibus firme et stabilis permaneamus: preter si exinde
perdiderimus absque colludio, tunc unus alterum inter nos exinde restauremus iusta ratione, et
hunc brebem scripsi ego teudericus notarius qui interfui.
+ ego petrus notarius me subscripsi
+ ego adelgari
+ ego ursu.
Torna all'inizio