295 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro migaelio magno imperatore anno octavo die vicesima mensis 
aprelis indictione decima neapoli: Certum est me andrea filium quondam 
iohannis cotricati cui super nomen franco una cum voluntate eupraxia conius 
mea avitatoribus autem in loco qui vocatur giniolo que est foris flubeum 
A presenti die promtissima voluntate pro dei omnipotentis amore et redemtionis 
anime meae offero et trado vobis domino stephano venerabili abbati 
monasterii sanctorum seberini et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt 
corpora Idest integra portione et pertinentias meas quantum et quomodo 
mihi pertinet per quobis modum de integrum campum qui vocatur ad illi 
buccatorti que est foris risina super sanctum petrum at calistum quem quondam 
stephano cotricato avio meo at pastenandum detinuit da illi spina: 
una cum arvoribus et cum scapulis et egripas seu rioras et cum resinas 
seu et cum palmentas et subscetorias suas et cum introitas suas omnibusque 
eis pertinentibus unde nihil mihi exinde aliquot remansit aut reserbavi nec 
in aliena cuiusque personas quod absit commisi aut iam comicto potestatem: 
set a nunc et deinceps a me vobis sit venumdatum et traditum in 
vestra posterisque vestris sit potestatem abendum illut in sempiternum et 
neque a me memorato andrea una cum voluntate memorata conius mea 
neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos aut . . . . . . . . . . . . . 
abeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum 
modum nec per summissas imperpetuum insuper omni tempore ego 
et heredes meis av omnis omine homnique personas in omnibus vobis posterisque 
vestris exinde illut antestare et defensare debeamus. Quia ita mihi 
vone voluntatis complacuit Si autem aliter fecero ego aut eredes meis et in 
aliquit offensis fuerimus per quobis modum aut summissas personas tunc 
componimus vobis vestrisque posteris auri libra sex bythianteas et ec chartula 
offertionis ut super legitur sit firma scripta per manus stephani curialis 
per memorata indictione + oc signum + manus memorati andrea ego qui 
memoratos pro eum subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini aligerni testi subscripsi + 
296 
+ ego musus filius domini maraldi testi subscripsi + 
+ ego iohannes filius domini capuani testi subscripsi + 
+ Ego stefanus Curialis Complevi et absolvi per memorata indictione +
  |