Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1296 » Pag 119 - 121

8.1296
119
121

119
+ In nomine domini octabodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense agusto, duodecima indictione. Ego muscatus abbas ecclesie sancte sophie, que constructa
est intra hanc civitatem secus platea que ducit supter ecclesiam sancti maximi; et ipsa ecclesia
cum rebus stabilibus et mobilibus ipsi ecclesie pertinentibus pertinet theodore filie gregorii
120
consulis, et ducis romanorum, que fuerat uxor paldulfi et heredibus ipsius paldulfi, mutuavi
coram subscrivendis testibus, a carammalo filio quondam basilii quadraginta auri tarenos de
presenti moneta, ut in completis quattuor annis ego et successores mei et pars iamdicte ecclesie
reddamus ipsi carammalo et illius heredibus, aut cui scriptum quod pro parte eius scriptum
est, in manu paruerit; et alii guadraginta auri tarenos bonos ex moneta tunc in hac civitate
formata. propterea ego per convenientiam tradidi eidem terris fabritis ipsius ecclesie, que sunt intra
hanc civitatem et propinque ipsius ecclesie de catodeo ipsarum casarum per fines et mensuras
iusto pede manus hominis mensuratas. A parte meridiei est finis ipsa platea et intra iuxta pariete
mensurati, pedes nobem et medium. Ab oriente est finis curtis commune in qua scala lignea
ipsius case posita est, et intra capsum mensurati pedes quindecim et medium; a septemtrione
est finis ipsius ecclesie et pedes nobem et medium; ab occidente est finis paries fabritus ipsius
ecclesie, et pedes tredecim et medium. et totum primum solarium quod factum est super ipsam
plateam, qualiter constructa est cum regiis in eo factis et cum regiis ex ipsa traditione
ipsius catodei, una in parte meridiei et alia in oriente constructis. Ea ratione, ut amodo
completis decem annis, ille et eius heredes suprascriptam traditionem, qualiter dictum est,
cum vice de ipsis platea et curte, sua potestate teneant, foveas et omnes suas utilitates iusta
ratione ibi faciant et in ea resideant, et alii si voluerint usque completos ipsos annos ad residendum
dent illud vel ex eo, sicut iustum fuerit. et per ipsam scalam ipse carammalus
et eius heredes et illi quibus, ut dictum est dederint, et per menianum quod factum est super
ipsa curte in quo ipsa scala posita est et per ostracum ipsius case ad ipsum solarium quod
ei tradidi eant et redeant, sicut iustum fuerit cum illorum congruitatibus iusta ratione. et illi
qui in ipso ostraco super ipsum catodeum et super alterum solarium quod factum est super
ipsum solarium redierint, nichil in ipsa traditione iactent, aut aliquam contrarietatem in
ea faciant. et ipse carammalus et eius heredes licentiam habeant in ipso solario diffusurium
facere et habere rationaviliter quod fluat in ipsa platea. et quicquid tributum ex ea tollere
et habere potuerint usque completos ipsos annos sibi habeant faciendum ex eo quod
voluerint. et per omnem annum usque completi quattuor anni in initio eorum dent tributum
michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie per suprascriptam traditionem
quattuor auri tarenos bonos tunc in hac civitate formatos. A completis ipsis quattuor annis
usque completum ipsum constitutum per unumquodque annum in initio eorum ille et eius
heredes dent michi meisque succesoribus et parti ipsius ecclesie duodecim auri tarenos bonos
ex moneta tunc in hac civitate formata, ad faciendum ex eis quod voluerimus. Completis autem
ipsis annis integram suprascriptam traditionem salba, sicut meruerit, et conciata bona cum regiis
121
et clabibus salvis ille et eius heredes michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie remittant.
et illi et qui, ut dictum est, ab eorum parte retinent, licentiam habeant inde extrahere
omnes res eorum et facere ex eis quod voluerint. Et per convenientiam ipse carammalus guadiam
michi dedit et fideiussorem michi posuit radocanum germanum suum: et per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes si, sicut superius scriptum est, michi meisque successoribus et parti
ipsius ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, componere michi meisque successoribus et parti ipsius ecclesie quinquaginta auri
solidos constantinos. et quod superius disturbatum est legitur agusto; et taliter scriptum est per
romualdum notarium.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio