98
In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo: sed et romano magno
imperatore anno septimodecimo die quintadecima mensis octobrii indictione
undecima neapolis: Certum est me gregorium humilis abbas presbiter
monasterii beati arcangeli michahelis situm in vico qui vocatur fistulafracta
99
filium vero quidem domini boniti curialis: a presenti die promptissima
voluntate venundedi et tradidi vobis cesario ferrario filio quidem petri
negri et helisabet honesta femina hoc est iugales: idest integra superiora
cubuculi mei. positi intus hanc civitatem neapolis in vico qui vocatur sancti
georgii in diaconia. constituta super inferiora vestra. cum aheribus et
omnibus sivi pertinentibus. et tibi introitum habere debeatis per domum
vestra: pertinente mihi per nominatum genitorem meum: unde nihil
mihi remansit aut reservavi: Coherente sivi a parte orientis et a septentrionis
domum vestra: et a parte occidentis est alium cubuculum meum quod
ego vendidi ad filiis marini thii mei: a parte vero meridiana est introitum
ipsius domui meie quem in mea reservavi potestate. sed regia qui da ipsum
introitum ingrediebat in nominatum cubuculum de presentis vos ea fabrire
debeatis ad omni vestro expendio: ita ut a presenti die et deinceps iam nominata
integra superiora cubuculi mei constituta super ipsa inferiora vestra.
cum aheribus et omnibus sivi pertinentibus et ibi introitum habere debeatis
per nominata domum vestra. unde nihil mihi exinde remansit aut reservavi
quatenus et per coherentias vobis eum insinuavi sicut superius legitur
a me vobis venundatum et traditum in vestra vestrisque heredibus
sit potestate qualiter exinde facere volueritis: et neque a me nominato
100
gregorio humilis abbas presbiter neque a meis heredibus vel a nobis personas
summissis nullo tempore exinde habeatis quacumque requisitionem
aut molestia tan vos qui supra cesario ferrario et helisabet iugales quamque
vestris heredibus per nullum modum in perpetuum: insuper et ab
omni homine omnique personas omni tempore ego et heredes meis vobis
vestrisque heredibus exinde in omnibus antestare et defensare debeamus:
propter quod accepi a vobis exinde in presentis idest auri solidos quinque
et medium bytianteos ut inter nobis comvenit: si autem ego aut heredes
meis contra hanc chartulam venditionis ut super legitur venire presumpserimus
vel si minime adimpleverimus hec omnia nominata per
quovis modum aut summissis personis tunc componimus vobis vestrisque
heredibus auri solidos viginti bytianteos: et hec chartula venditionis ut
super legitur sit firmam: scriptam per manum anastasii curialis per nominata
undecima indictione
+ gregorius abbas presbiter subscripsi +
+ [...................................................................................]
[............................................................................]+
+ Ego stefanus filius domini sadelberti rogatus a suprascripto gregorio
abbate testi subscripsi et suprascriptos solidos confiteor percepisse +
+ Ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto gregorio
abbate testi subscripsi et suprascriptos solidos confiteor percepisse +
+ Ego anastasius curialis qui nominatos post subscriptionem testium
complevi et absolvi per nominata undecima indictione +
|