|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et sexto anno principatus
 domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius octaba indictione. Ante
 me grimoaldus castaldus coniuncti sunt iaquintus filius cennami et roderisi notarius de muntoru
 filius sergi, ad faciendum inter se fine de causationibus ille, quod ipse roderisi notarius cum
 ipse iaquintus abuit de una pecia de terra de locum muntoru, ubi campu farahone et pratu
 dicitur, quod ipse iaquintus ad pastenandum retinet a pars hecclesie sancti massimi, unde iam
 hante os dies ipse roderissi cum ipse iaquintus causabit dicentes, ut malo hordine ipse iaquintus
 ipsa pecia tenere, et ipse iaquintus dixit, ut ipsa pecia ei ad pastenandum dedixet
 pars predicte hecclesie sancti massimi et auctorem inde abere pars ipsius hecclesie. unde ipse
 
 iaquintus guadiam datam habuit plicandum pars predicte hecclesie et secundum legem inde
 in manum emidtere ipsius roderisi. Modo autem, ut diximus, propterea exinde sunt coniuncti,
 et ipse iaquintus plicabit ante me maio archidiaconus et abbas predicte hecclesie sancti massimi
 qui disisit, ut ipsa pecia ipsius hecclesie esset pertinentes, et illam ipsius iaquinti ad pastenandum
 dedisset, set nescire de quale ipse roderisi causabit, et ego una cum illis super
 ipsa pecie perressimus et ipse roderisi monstrabit ipsa pecia, quod pars ipsius hecclesie ad
 pastenandum dedit ipsius iaquinti; et ipse abbas dixit, ut ipsa pecia ipsius hecclesie esset pertinentes
 et ipse roderisi nullam ibidem abere; et ipse roderisi dixit, ut pars ipsius hecclesie
 malo hordine illa tenere et eis pertinere, et statim ipse iaquintus ipso abbati inde in manum
 hemisit ipsius roderisi et ipse abbas cum predicto roderisi guadiare fecimus, ut ipse abbas
 plicarent se cum rationem ipsius hecclesie, et ipse roderisi plicarent se cum sua ratione et secundum
 legem inter se inde finem facerent. unde ipse maio abbas posuit mediatorem pandenolfus
 castaldus filius landenolfi et ipse roderisi posuit mediatorem adelghisi congnato suo
 filio iohanni. et taliter pro parte ipsius hecclesie scribere fecimus te cicerus notarius.
 + ego qui supra grimoaldo.
 |  |