Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.150 » Pag 193 - 194

1.150
193
194

193
+ In nomine domini tricesimo octavo anno principatus domni nostri waimarii principi filius
domni waimarii principi, mense aprilis tertia indictione. ideoque nos ermetancus filius imetanci
et ursus presbiter rector ecclesie sancti angeli, quem adelaita abia meaque ermetanci construxit
in curte sua intus hanc nobam salernitanam cibitatem, clarefacimus nos partibus ipsius
ecclesie habere una pecia de terra cum arbustis in locum nuceria ubi ad pratu dicitur, quem congruum
nobis est bindere et in aliquantum restaurare exinde de casis eidem ecclesie, qui ceciderunt;
ex quo per plures homines divulgare fecimus, ut inbeneremus qui eos emant. et nunc autem
venerunt ad nos quedam frampertus et madelfrid germani filii godelperti qui dixerunt, ut si terra
ipsa eorum dederimus, dare exinde nobis septem auri tari. nos enim talia agnoscente, et non potuimus
inbenire hominem, qui tantum pretium nobis inde dare volere, comparuit nobis terra
ipsa cum arbustis dare, eo quod modo deserta est et absque ullo offectum ea possidemus, et recipere
exinde ipsi septem auri tari, unde aliquotiens perficere valeamus de restaurationem casis
ipsius ecclesie. interea nos superius memorati ermetancus una mecum ipse ursus presbiter vone
nostre volumtatis ante presentia petri diaconi et iudici ceterorum subscriptorum testium per
hanc cartula et per vona combenientia tradidimus vobis nominati framperti et madelfrid ipsa
predicta pecia de terra cum arbustis de ex eodem loco nuceria ubi ad pratu dicitur; habentes finis
de uno latere et de uno capite fine vestra qui supra germani, de alio latere fine alphani comitis
filius landenolfi, de alio capite fine waiferii comitis et pertange ad fine vestra. hec vero
terra cum arbustis, qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum omnis arboribus
suis et cum omnia infra se habentibus et cum vice de bia sua trasactibus nomine et a funditus
eos vobis nominati framperti et madelfrid tradidimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nichil
exinde restitit aud dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam hanc
nostra combenientia, a presentis recepimus a vos nominati frampertus et madelfrid ipsi septem
auri tari voni, sicut inter nos combenit: finitoque vero nostra tradictione ea ratione, ut nunc a
presenti die et im perpetuis temporibus vos nominati germani et vestris heredibus predicta nostra
tradictione securo nomine habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus,
et obligamus nos superius memorati ermetancus et meis heredibus et ursus presbiter
194
et nostris successoribus vobis nominati framperti et madelfrid et ad vestris heredibus eaque,
nostra tradictione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus. quit si minime
potuerimus, aud si nos ipsi forsitans per quavis modis remobere aud retornare quesierimus,
tunc nos et nostris heredibus et nostris successoribus obligati maneamus ad componendum vobis
et ad vestris heredibus biginti auri solidos costantinos. et tali tinore te theodericus notarius scribere
rogavimus. actu salerno.
+ ego qui supra ursus presbiter
+ ego qui supra ermetancus
+ ego qui supra petrus me subscripsi
+ ego ursus notarius testis sum.
Torna all'inizio