Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.740 » Pag 53 - 57

5.740
53
57

53
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri Guaimarii, Et
quarto anno principatus domni guaimarii eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, quinta
indictione. Memoratorium factu a me angilu filio quondam ursi, Eo quod ante subscripti
ydoneis hominibus per conbenientiam tradidit mihi maio presbiter et abbas ecclesie sancti
maximi, una cum eum adesset myrandus notarius advocatorem ipsius ecclesie, de rebus
pertinentem ipsius ecclesie, que esse videtur in locum mairanum illa pars flubio forino
pertinentia salernitana, que sunt pecie due, una cum arbustum vitatum, et pomis, et pergola
de binea coniuncta de una parte ad ipso flubio forino, et sicut salit ab ipso flubio
et appiczad et coniungit in bia publica, que ducit a pars orientis, et da mucrone de ripa
54
qui est iusta ipsa bia et discernit ab alia rebus ipsius ecclesie abiente per ipsa bia in pars
meridie, abet inde passi quinquaginta octo: Ab ipsa pars meridie fine rebus ipsius ecclesie
ubi olibetum facere cupit, qualiter vadit inde rectum et coniungit ad ipso flubio forino
quod est priore finem, et ipso flubio forino decurrit inter ista et alia rebus ipsius ecclesie
que est in pars occidentis; quam et tradidit mihi ipsa alia pecia, que est terra baciba,
cum aliquante viscilie de quercie in plaio de ipso montem a super ecclesia sancti
andree, qui ibique constructam est et subiecta est ipsa ecclesia sancti andree de ipsa ecclesia
sancti maximi, qui abet ista pecia as fines et mensuras: A pars meridie fine rebus, quod
tenet in beneficium presbiter qui tenet ipsa ecclesia sancti andree, sicut carbonarium inde
discernit, sunt inde passi septuaginta unum: A pars orientis fine ipsius ecclesie sancti
maximi, sunt inde passos triginta quadtuor: A pars septemtrionis similiter fine ipsius ecclesie
sancti maximi, abet inde passos quadtuordecim, et abinde rebolbente in pars septemtrionis
per fine ipsius ecclesie inde passi biginti quadtuor, et abinde descendente per
fine ipsius aecclesie et coniungente ad ipso beneficium ipsius ecclesie sancti andree, quod
est priore finem, sunt inde passos quadraginta. tota supradicta mensuras ad iusto passum
homini mensuratum, Tali hordinem, ut amodo et semper iamdicta traditionem ad mea et
de meis heredibus, natos nascentes, sit potestatem, per subscripta rationem illut tenendum
et dominandum, et fobee et omnis nostre hutilitatis ibidem faciendum iusta rationem,
et ibidem in ipsa pecia, qui est iusta ipso flubio forino, resideamus et abitemus, et
totum ipso arbustum indeque annualiter apto tempore lavoremus et, ubi minus abuerit,
arbores et vites planctemus et propagines tragamus, et sic illut laboremus et studiemus
de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut semper in melius proficiad et non disperead,
et bonum paread lavoratum et cultatum, et cludamus illut et clusum illut abeamus,
et ipsa pergola, donec ibi fuerit et non ibi fecerimus arbores vitatos, lavoremus
illam annualiter de super et de supter, sicut meruerit, ut proficiad et non disperead et bonam
paread laborata; et a quo parutus fuerit, ut pars ipsius ecclesie pastinet in ipsa iscla
ibique ipso holibetum, tunc ego et meos heredes semper illut de supter studiemus, et curam et
vigilationem inde abeamus, et cludamus illut, et semper illut clusum abeamus et salbum illut
faciamus; et annualiter per tempore de vindemie faciamus scire pars ipsius ecclesie, ut illuc
dirigant missum suum, et nos da isto anno in antea arbustum ipsum et ipsa pergola vindemiare
debeamus, et omnis poma exinde colligamus suis temporibus, et vinum ipsum ibique
55
ad palmentum procuremus, sicut meruerit, et de omnis vinum et poma quam inde exierit,
tollad pars ipsius ecclesie medietatem, et nos medietatem; ficu autem da seccare seckemus
per omnis annum, et medietatem secke in pars ipsius ecclesie illut demus intus anc
civitatem: similiter et columbri et pruna, sive domascina que ibi fuerit, ipsa medietate
intus anc civitatem in pars ipsius ecclesie demus et adducamus, alia poma, que ibi fuerint,
ibique in ipsa rebus dividamus inter nos per medietatem, et ipsa sorte de vinum
ipsius ecclesie, si fecerit illuc in ipso locum cellarium pars ipsius ecclesie, tunc ibidem
ad ipso cellarium ipso vinum portemus et reponamus illut in organea indeque ipsius ecclesie,
ubi adiubare stetimus per annum ad conciandum et studiandum; et si non fecerint
ibi cellarium, reponamus ipso vinum illorum in domus nostra, ubi abitaberimus in ipsa
traditione, in organeum da vinum, que pars ipsius ecclesie ibique nobis assignare stetit,
et faciamus ipso vinum illorum salbum, donec illut inde tollad, absque degeneratione et
ignem; et, dum pro ipsa vindemia ibi steterit missus ipsius ecclesie annualiter, nos illum
nutriamus secundum nostram possivilitatem, et palmentatica ei demus, sicut consuetudo est;
de quod autem per annum ibi seminaberimus, terraticum ibique ad area inde demus in
pars ipsius ecclesie secundum consuetudo ipsius locis, et ipso aliut totum nobis abeamus
in ipsa iscla, ubi ipso olibetum fecerit, et pastenaberit pars ipsius ecclesie ortora per annum
de cepulle et de que ibi meruerit, faciamus et iustitia; de terraticum secundum consuetudo
ipsius locis in pars ipsius ecclesie per omnis annum ibique demus, et ipso aliut
nobis abeamus; tantum licead pars ipsius ecclesie sancti maximi inde dare ad presbiter
qui tenet, vel tenuerit ipsa ecclesia sancti andree in pede in pars meridie aliquantum, ubi
sivi faciad ortum, ipse olibe quod ibidem pastenaberit pars ipsius ecclesie a quo rebocaberit
fructum per tempore illas vigilemus, ut salbe fiad, et totum ipso fructum quod rebocaberit,
sit semper de partibus ipsius ecclesie. Ipsa pecia de terra baciba per iamdictas
fines et mensuras que est in ipso plaio, pastenemus vinea de bono vitinio et arbustum,
et pomis sive vinea sola, sive arbustum, et pomis seu cannietum, et illut studiemus et
cultemus annualiter, sicut meruerit, sic, ut amodo et usque tridecim anni conpleti perfecta
ipsa pastenatione ibi abeamus que ibi pastenaberimus, sicut de tantos annos locus
ipse meruerit, ut bonum paread cultatum et operatum, excepto ubi fuerit infra ipsa traditione
tassum aut petra, et non potuerimus ibi pastenare, non siamus inde culpabiles;
et si ibidem pastenaberimus de ipsa planctatione per tertia vice et non ibi preserit similiter
56
non siamus inde culpabiles; et si a foras ipsa mensuras pastenare potuerimus
ibique coniuntum, potestatem abeamus, et operatum illut abeamus in ipso constitutum,
sicut et ipso aliut et ipse quercie qui ibi sunt, potestatem abeamus spurgare et vites
ibi iactare de bono vitinio et pro arbustum illas semper ibi aberet; et iam da ipsi tridecim
anni in antea omni tempore ipsa vinea vel arbustum quos ibi fecerimus, quando
meruerit, lavoremus et studiemus et cultemus de super et de supter, sicut locus ipse
meruerit, ut bene paread lavoratum, et semper in melius proficiad et non disperead,
et curam et vigilationem inde abeamus, et salbum illut faciamus iusta rationem; et a
quo vinum et poma inde exierit, tunc amodo et semper annualiter suis temporibus scire
faciamus ipsum abbatem, vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et
nos vinea vel arbustum ipsum vindemiemus, et vinum ipsum ibique ad palmentum procuremus,
et poma exinde colligamus, et omnis vinum et poma quam inde exierit, ibique
inter nos dividamus: missum ipsius ecclesie tollad illud tertiam pars, et ego vel meis
heredibus due sortis, faciendum quod voluerimus, et de isto illorum vinum reponendum
et de palmentatica et de nutriendum ipso missum sic adimpleamus in pars ipsius ecclesie,
sicut supra diximus; de quod autem per annum ibi seminaberimus da isto nobum
in antea, totum illut nobis abeamus, tantum terraticum ibique inde demus ad aream
ad missum ipsius ecclesie secundum consuetudo ipsius locis. Unde in eo hordine per conbenientiam
guadia mihi ipse abbas dedit, una cum eo adesset ipse suum advocatorem,
et mediatorem mihi posuit romoaldus presbiter ipsius ecclesie cardinalem; et per ipsa
guadia obligavit se et successores suos et partibus ipsius ecclesie amodo et semper defensandum
mihi meique eredibus, natos nascentes, tota et inclita supradicta sua traditione
cum vice de bie sue da omnes homines omnique partibus, et licentiam nobis tribuit salices
ibi pastenandum, ubi potuerimus, vel canne pro utilitate de ipse curti inde abendum;
et si inde superaberit, tunc dividamus ille inter nos cum pars ipsius ecclesie: de ille quod
fecerimus in ipsa curte suptana dividamus ille inter nos per medietatem, et de ipse quod
fecerimus in curte suprana, tollamus nos due sortis, et pars ipsius ecclesie tertiam pars;
et quale tempore ipsa curte suptana dimittere voluerimus et inde exire, potestatem abeamus,
et quale tempore da ipsi tridecim anni in antea ipsa curte suprana dimittere voluerimus,
potestatem abeamus; sic tamen, ut illa et illa curte pastenata et operata et cultata,
sicut meruerit, et, ut supra diximus, remittamus illut in pars ipsius ecclesie et cum organea
ipsius ecclesie da ipso vinum reponendum, si illas abuerimus, remittamus illut in
pars ipsius ecclesie, et sic licead me et meis heredibus inde exire cum omnia nostra causa
mobilia et pergamus, ubi voluerimus. Quod si taliter omnia suprascripta pars ipsius ecclesie
57
nobis non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere
obligavit se ipse abbas suique successoribus et pars ipsius ecclesie mihi nominati angili
et ad meis heredibus biginti auri solidi costantini. Verumtamen et licead omni tempore
pars ipsius ecclesie fodere per uno loco, unde aptum paruerit, per ipsa traditione de ipso
arbustum pro arcaturia de molinum et aqua inde ammittere ad ipsum molinum, et adaquare
ortora que facta fuerit ad ipso olibetum. Quod scripsi ego supradictus myrandus
notarius.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego petrus presbiter et primicerius
+ Ego friderisi presbiter
+ Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego radoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio