Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.19 » Pag 20 - 21

1.19
20
21

20
+ In nomine domini dei salvatoris iesu christi. Concessimus nos vir gloriosus radelchis dei
previdentia langobardorum gentis princeps per rogum aionis abbatis dilecti filii nostri vobis
ragenaldo abbati nostro et scildusa germanis omnes res lambaiari cum servis et ancillis, peculiis
et cum omnibus suis pertinentiis, sicut legibus pro eius culpa et merito ad nostram evenit potestatem,
in ea videlicet ratione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum roboreum preceptum predicta
omnia, que superius legitur, vos et heredes vestri possideatis et a nullo ex nostris iudicibus, idest
comitibus, gastaldis vel a quibuscumque agentibus habeatis aliquam requisitionem, sed perpetuis
temporibus possideatis. Quod vero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis
21
scripsi ego theodericus. Actum beneventi primo anno principatus mense iunio tertia indictione
feliciter.
Torna all'inizio