Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.584 » Pag 75 - 76

4.584
75
76

75
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
princeps, mense magius, quarta indictione. Ante me adenolfus comes et iudex coniuncti
sunt dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, quem domnus iohannes et domna
sichelgaita principibus construxerunt in curte sua intus anc civitatem ad ortum magnum
inter muro et muricino, et maraldus presbiter qui est commanente de cumpsie filio genci,
et una cum illis adessent iaquintus notarius qui est adbocatorem ipsius ecclesie, et alfanus
et pepinus filii petri, una cum ipsi germani adessent (deest nomen) adbocatorem illorum,
propter rebus stavile que fuit cuidam leti. unde ipse maraldus presbiter ostedit una cartula
continentem, qualiter supradictus letus filius gaidoni dederat omnis rebus sua stavile
et movile medietatem cum medietate de casis exinde de rebus, quod clarificaverat abere in
locum copercle et pellenzanu et per aliis locis, ubique inde inbentus dederit in tinore quem
inferius declaramus, ut si de adelchisa visavia eidem maraldi eredes fuerit, aberet ipsa rebus
76
rocci viro illius et eredes eius; et si de ipsa adelchisa que fuit filia predicti gaidoni, eredes
non fuerit, redirent at potestatem ipsius leti et de eius eredes; unde ipse maraldus
presbiter qui natus est de eredes predicti rocci et adelchise, offeruit medietatem tota ipsa
rebus in predicta ecclesia sante marie. unde ibique ostederunt due cartule offertionis, unam
emisit ad pars ipsius ecclesie, et aliam talem quod ipse maraldus sue potestatis retinuit.
unde et ipsi germani ostederunt una cartula continentem, qualiter martinus filius predicti
leti venumdederat rebus sua quod abuit in copercle et in pellenczanum et silbuncino, leoni
et mandelchisi germani filii ademari visavio ipsorum germani, unde inter illis de ex eadem
rebus plures causationes fuerunt; set antequam per legem illut inter se finirent, venerunt
exinde ad vona combenientia, unde et ipsi germani et ipsi abbas et maraldus presbiter
adcommunaverunt tota ipsa rebus que fuit predicti leti, de quanta illis modo de ipsa rebus
dominaturi et possessuri sunt ex medietate ipsorum germani, et medietate de ipsum abbas
et predictum maraldus, et in antea per partes quanta monimen de ipsa rebus per partes
abere potuerint, totam illam ostendere usque ad veram et diffinitam legem et cum alteri
hominibus qui de ipsa rebus tenunt, unanimiter exinde causare absque omni colludio usque
ad veram et diffinitam legem, et de quod de ipsa rebus advincere potuerint, vel acquidere,
per medium illut inter se dividere: ipsi germani cum consortibus suis tollant illut medietate,
et ipse maraldus presbiter cum partibus predicte ecclesie medietate, faciendum inde
per partes quod voluerint. Unde in eo hordine ad combenientia, sicut diximus, inter se
pervenierunt et fecerunt per largietatem et absolutionem suprascripti gloriosi principis,
et per vona combenientia sue bolumtatis guadiarunt, inter se exinde ipsi germani cum
predicto suo adbocatorem posuerunt mediatores se ipsis, et ipse abbas et iamdictus maraldus
posuerunt mediator iohannes presbiter filius maghenolfi presbiteri; et per ipsa guadia
etc. Sequitur consueta formula, statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum.
tamen, si de alia rebus ipsorum germani aliquit contentio preposuerint ipsi
abbas et iamdictus maraldus presbiter et partibus ipsius ecclesie, et ipsi germani monimen
eorum ostederit, quomodo non fuisset de partibus ubi ipse maraldus presbiter ereditare
deberet, et per legem illut cum sacramentum firmare potuerit, securiter illut sivi aberent,
et ipse nominatus maraldus presbiter obligavit se illorum germani, ut in ec combenientia
firmiter facerent, permanerent omnes consortes suos et illorum eredibus, et omnes homines
qui pro sua parte et datum et pro pars et datum ipsius consortibus eius de ec combenientia
emiserit quodcumque causationes, et pro pars ipsius ecclesie et predicti maraldi presbiteri
hoc scribere fecimus te dauferius notarius.
+ ego qui supra adenolfus.
Torna all'inizio