|
95
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense
martio duodecima indictione. Nos Donatus et Iohannes germani
filii quondam Conteri et Letitia filia quondam Iohannis que sum
uxor istius Donati et Rocca filia Ursi que sum uxor istius Iohannis
coram idoneis ominibus coniuncti sumus cum Iohanne
presbitero rectore ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa
est subtus et prope castellum vetus Caputaquis ubi proprie Casavetere
dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus
ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno Gregorio filio
quondam domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis,
et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate per anc cartulam mercedis
causa obptulimus in prefata ecclesia integram terram cum vinea
et vacuo quam nobis habere pertinet foris ipso castello in loco
ubi Casubo dicitur per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas:
a parte septemtrionis est fines via et prope eam intra ipsam
terram recte mensurati passus viginti et unus; a parte
orientis est finis terra nostra et per eam mensurati passus quadraginta
et duo, et deinde ascendit in partem meridiei sicut
media sepe discernit, iusta eam intra ipsam terram mensurati
passus viginti et quinque, et revolvit in ipsam partem orientis
per mediam sepem iuxta eam intra ipsam terram mensurati passus
undecim, et deinde recte ascendit in ipsam partem meridiei
passus triginta; ab ipsa parte meridiei est finis terra nostra
et recte mensurati passus quattuordecim; a parte occidentis sunt
passus nonaginta et quinque usque suprascriptam viam, cum
omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice
de ipsa via et de muniminibus ex ipsa terra continentibus. ea
ratione ut totum et integrum quod in ipsa ecclesia ut dictum est
obptulimus semper sit in potestate partium suprascripte ecclesie,
et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de eo facere quod voluerint.
necnon obptulimus in prefata ecclesia integras omnes alias
res stabiles nobis quocumque modo pertinentes intra civitatem
nobam Caputaquis et foris per cunctas fines et vocabula et pertinentias
Caputaquenses cum omnibus earum pertinentiis et cum
96
muniminibus ex ipsis rebus continentibus. ea ratione ut proprietas
ipsarum rerum semper sit in potestate partium suprascripte
ecclesie, et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de ea facere
quod voluerint. usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti
viri et uxores et liberi nostri legitimi masculi, et nos et liberi nostri
legitimi masculi qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et
utamur atque fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus
quod voluerimus, et tam nos quam ipsi liberi nostri semper
sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie permaneamus,
quemammodum secundum consuetudinem ipsius terre liveri
omines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur;
defunctis vero nobis omnibus et ipsis liberos nostris ita ut nullus ex
eis masculus de legitmo coniugio supersit, tunc ipse ususfructus extinguatur
et ad suam propietatem redeat. set et si nos vel ipsi
liberi nostri ex ac terra exeuntes in aliis partibus ad abitandum perrexerimus,
tunc similiter ipse ususfructus extinguatur et ad
iamdictam suam proprietatem redeat; tantum si intra octo annos
reversis fuerimus, ita ut sicut dictum est sub dominium et defensionem
partium suprascripte ecclesie maneamus, rursus ipsarum
rerum ususfructus ad nostram potestate in suprascripta ratione
revertatur. et per convenientiam nos iamdicti viri et uxores, tamen
nos mulieres cum voluntate de istis viris et mundoaldis nostris
cum qua omnia que in ac cartula scripta et scrivenda sunt
fecimus, guadiam suprascripto Iohanni presbitero pro parte
ipsius ecclesie dedimus et fideiussorem posuimus Marancium filium
quondam *** et per ipsam guadiam obligamus nos et liberos
et eredes nostros semper defendere partibus suprascripte ecclesie
integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus
in iamdictis rationibus ab omnibus ominibus, et tribuimus
licentiam ut quotiens partibus ipsius ecclesie voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et, si sicut superius
scriptum est nos et liberi et eredes nostri partibus suprascripte
ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam per
ipsam guadiam obligavimus nos et nostros liberos et eredes componere
97
partibus suprascripte ecclesie quadraginta auri solidos
constantinatos. super disturbatum legitur: "nostra et per eam mensurati".
Et duas unius tenoris cartulas, anc pro parte ipsius ecclesie
et aliam pro parte nostra te Maraldum clericum et
otarium scrivere rogavimus qui interfuisti. S.
+ Ego Petrus diaconus.
+ Ego Iohannes diaconus.
| |