Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 445 - 447

445
447

326
† In Dei nomine. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo tricesimo, residente Honorio papa secundo, mense ianuario, indictione octava. Quoniam rerum gestarum memoriam aboleri facile temporum prolixitate contingi, tum nature imbecillitate, tum incuria desidiosi cuiuslibet negligentissimi hominis; iccirco ea, que inter Buianum, prius quidem prepositum canonice sancti Donati, nunc autem electum ab ordinariis aritine ecclesie et a clero ac populo civitatis et comitatus, et domnum Rambertum abbatem monasterii sancte Marie siti Pratalie gesta sunt, nulla vi vel metu dolove intercedente, sed amicitia altrinsecus interveniente, cum iuris effectu nitantur, nec aliquid iniuria commissum ibidem esse videatur, litteris adnotari multa utilitate provisum est. Actum est autem sic. Cum idem predictus domnus Buianus comitis fungeretur offitio, causasque sibi commissas suo et iusperitorum ingenio subtiliter examinaret, statuit consilio vicedomini Ingonis et aliorum procerum et Ildebrandini advocati, audito iam consilio Ildebrandi archidiaconi et Ugonis primicerii et consilio valvassorum suorumque fidelium, dare custodiam turris Marciani et vicecomitatum et castaldionatum, ut sit quasi secundus post eum in predicto castro ac curte iamdictus abbas ac sui successores; eorum autem que more solito sub constituta quasi pensione ac redditu offerebantur episcopis sancti Donati in festo natalis Domini ac resurrectionis et sancti Donati, et eorum que dantur a castaldionibus ingredientibus castaldionatum, medietatem predictus abbas ac sui successores sibi retinerent, et alteram autem iamdicto B(uiano) sine fraude ceterisque episcopis restituerent. Preterea obligavit se suosque successores iamdicto abbati suisque successoribus, quod si aliqua questio moveretur vel de suprascriptis vel de superficie turris vel de ambitu illo, qui est circa turrim quasi quedam incastellatura, lignanime tamen casarum eiusdem incastellature excepto, ipse defendere predictum abbatem suosque successores omni tempore ab omni persona; et promisit se de cetero non acturum, non molestaturum, non causaturum de predictis, nec dedisse, nec fecisse, nec facturum se huic rei nocitura; et si adversus suprascripta fecisset, compositurum penam sexaginta librarum optimi argenti se suosque successores iamdicto abbati suisque successoribus, et post penam solutam hoc scriptum ac traditio et feodalis concessio firma in perpetuum maneret; que hanc habuit originem. Superficiarius vi invaserat suprascriptam turrim, et post invasionem, possessionem eius, quam non legaliter recuperaverat, domno Buiano, ut suo presuli et comiti, restituerat benigne quidem vi nulla cogente. Visum est ergo utile predicto presuli, ut nec huic redderet secundo scilicet invasori licet superficiario, nec primo invasori utpote auctori secunde invasionis. Concessit ergo eam cuidam membro sue ecclesie et famulo sue ecclesie, habito consensu et auctoritate prioris invasoris, cui possessio de iure restituenda erat, Petri scilicet Rodulfì, qui testis fuit in hac concessione, licet predicti omnes nomine suprascripte ecclesie possiderent, cum et hic, qui nunc possidet, nomine eiusdem ecclesie sancti Donati possideat, quod et antecessor eiusdem abati disposuerat cum antecessore dicti presulis, utrique quidem scientes hoc utrisque esse profuturum. Est igitur abbas in possessione concessa presuli a superficiario, et a presule concessa abbati. Tutus ergo est in ea superficie adversus eos qui non edificaverunt, adversus edificatores autem secundum
p. 447
predictam obligationem; et secundum quod concessit sibi Petrus Rodulfi, qui fecit cessionem omnium actionum suarum predicto abbati adversus edificatores eosdemque invasores, in quibus continetur restitutio possessionis et amissio iuris et mulcta penarum romano et longobardo iure.
Ego B. aritinus episcopus ss. †Ego Ingo vicedominus ss.
Ego presbiter Iohannes ss.
††††††† Signa manuum Ingonis vicedomini ac Munaldi fili Aldebrandini et Aldebrandini advocati et Rodulfini de Talziano et Petri Rodulfi et Ardemanni de Partina et Guidonis Gotifredi et…rogatorum testium.
Torna all'inizio