Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.99 » Pag 309 - 311

9.99
309
311

309
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo
nono anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense decembri nona indictione. Dum coram
presentia domne Gemme principisse filie bone memorie
Laidulfi comitis, que fuerat uxor beate recordationis
domni Guaimarii gloriosi principis et ducis, essem ego
Petrus iudex cum pluribus hominibus, ipsa domna Gemma
ostendit unum preceptum ita continens:
In nomine Sancte et individue Trinitatis. Gisulfus divina
favente clementia Langobardorum gentis princeps.
Nostras ad Deum tendere preces confidimus si dignas
petitiones nostrorum fidelium non contempnimus et eosdem
fideles nostro beneficio nobis fore credimus fideliores
et in nostro servitio promptiores, et ceteros
ea que benefecerimus arbitratos fidelius nostris obedire
preceptis. Idcirco materno affectu commoti, per interventum
domne Gemme principisse karissime genitricis
nostre, idipsi genitrici nostre concedimus integrum
albeum et flumen de loco Veteri, quod per eum
fluit, ab eo loco quo nuncupatur Abissu usque litus maris
cum ripis ex ambobus lateribus et cum vice de via
sua, ut semper sint in potestate eius et heredum illius
et illa et eius heredes licentiam habeant ex eo facere
quod voluerint, et quando illa et eius heredes voluerint,
licentiam habeant in ipso albeo, quod ei sicut prefatum
est concedimus, antepositiones facere et palos in eo et
in ipsis ripis figere et congeries facere et habere et ipsum
flumen per suas res mutare et molina construere
et facere et habere quomodo eis placuerint et sibi suisque
heredibus haberent illud cum vice de viis suis et
facerent ex eo quod voluerint. et neque a nostris iudicibus,
comitibus, castaldeis neque a quibuscumque actoribus
nostre reipuplice quolibet tempore illa et eius
310
heredes ex hoc quod ei sicut suprascriptum est concedimus
habeant aliquam contrarietatem, set illa et eius heredes
in perpetuum illud securiter habeant et faciant ex eo
quod voluerint. Textum vero huius concessionis scribere
precepimus te Aceprandum lebitam et scribam nostri sacri
palatii anno nobis a Deo concessi principatus septimodecimo,
mense septembri concurrente indictione duodecima.
Cum autem ipsum preceptum ostensum fuit, dixit ipsa
domna Gemma ut molinam in rebus suis de ipso loco
Veteri construere fecisset et eas cum rebus suis de ipso loco
dudum per firmam cartulam pro sue salutis anime optulisset
in monasterio Sancte et individue Trinitatis quod foris
hanc civitatem in loco Metiliano conditum est, in quo domnus
Leo venerabilis abbas preest, in omni hordine et ratione
sicut ipsa cartula continet et tunc non esset ei in
memoria pro dandum in iamdicto monasterio suprascriptum
preceptum. nunc autem ipsa domna Gemma, sicut ei
placuit, sua bona voluntate, pro salutis anime sue dedit Iohanni
monacho pro parte suprascripti monasterii iamdictum preceptum
et optulit in eodem monasterio totum et integrum illud
quod ipse domnus princeps ei ut suprascriptum est
concesserat, quemammodum ipsum preceptum continere videtur
cum vice de viis suis. ea ratione ut ab obitu ipsius
domne Gemme in antea semper sit in potestate ipsius
domni abbatis et successorum eius et partium suprascripti
monasterii et liceat ipsum domnum abbatem et successores
eius et partem ipsius monasterii de eo facere quod voluerint;
et ipsa domna Gemma tribuit licentiam ut quemadmodum
illa et eius heredes facere et habere debuerit secundum
textum suprascripti precepti, ita ipse domnus abbas et successores
311
eius et pars ipsius monasterii potestatem habeant
facere et habere. et per convenientiam ipsa domna
Gemma obligavit heredes suos semper defendere ipsi domno
abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii
ipsum preceptum et integrum illud quod in ipso monasterio
ut dictum est optulit ab omnibus hominibus, et tribuit
licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores
eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem
habeant illud per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si
sicut superius scriptum est heredes ipsius domne Gemme
non adimpleverint et illa vel heredes eius suprascripta vel
ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint,
per ipsam convenientiam ipsa domna Gemma obligavit
se et suos heredes componere ipsi domno abbati
et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii centum
auri solidos constantinatos et sicut suprascriptum
est adimplere. suprascripta vero ipsa domna Gemma fecit
cum voluntate suprascripti domni nostri Gisulfi et Landolfi
et Guidonis et Iohannis et Guaimarii filiorum suorum
in quorum mundio est. quod autem superius disturbatum est
legitur in iamdicto. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio