Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.814 » Pag 174 - 175

5.814
174
175

174
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii,
gloriosi principibus, mense februarius, duodecima indictione. Memoratorium factu a
me musandus monachus et abbas monasterii sancte sofie, qui situm est intus hanc salernitanam
civitate, qui fuit pertinente guaiferi filio idem guaiferi comiti, eo quod ante subscripti
testes per bona combenientia tradidit andree molinator unum molinum, qui edificatum
est in fluvio lirino, in quo sunt alia dua molina in una casa et sedium, et est illut
quod ipsius andree tradidi a parte orientis pertinentem ipsius monasterii; ideo inclitum
ipsum molinu cum tertia aqua, qui in ipso cursu de ipsa arcaturia decurrit, et cum omnis
ferraturia, quantum ad ipso molinu pertinet abere, et cum canale ibi positu, et lingnamina
de ipso sediu, et cum tina, et tremola, et roticinu, et cum arcaturia, et trasita et exita
sua, in tali ordine, ut amodo et usque tres anni conpleti ad sua esse potestate illut tenendum,
et regendum, et gubernandum, et salbum faciendum, sicut meruerit. Et ipse andreas
amodo de sua causa facere et ponere in ipso molinum mole, quali meruerit, ut amodo
et usque ipso constitutum cotidie perfecte macenare possant; seum, et quando meruerit facere
et ponere ipse andreas ibidem canale, sic tamen, ut nos demus ei medietate pretium,
quantum in ipso canale dederit, et cotidie molinum ipsu conciatu abeant, et omnis molitura,
quod ibidem intraberit, totum sue esse potestatis: tantum per omnis mense amodo
175
et usque ipso constitutum dare mihi vel in pars ipsius monasterii nobe modiola de granu
bonum ad modiolu iustu domnicum, et per omnes vices die sabbati usque ipso constitutum
macenarent in ipso monasterio et gemme, qui fuit uxore ipsius guaiferi, absque omni
molitura quantum granu nobis et ipsius gemme necessarium fuerit, bonum et salbum, sicut
meruerit; ad conpleti vero ipsi tres anni liceat ille tollerent inde ipse mole de ipsu molinum,
et inclitum ipso molinum cum omnis ferraturia, et ambo ipsi canali, et omnis alia
lingnamen et sedimen et copertum remitterent ad potestate ipsius monasterii. de qua per
combenientia guadia mihi ipse andreas dedi, et mediatore mihi posui se ipsu et sichenolfus
de locum cerbaricia domnica filia quondam sparani; et per ipsa guadia etc. Statuta
mulcta viginti auri solidorum Constantini.
et ille et ipse sichenolfus apposuerunt nobis
appignerandum omnis illorum causam legitimo et inlegitimo, quod scripsi ego ademari
notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio