Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.718 » Pag 20 - 21

5.718
20
21

20
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi, imperante domno basilio magno imperatore
anno sexagesimo, sed et Constantino magno imperatore frater eius anno quinquagesimo
septimo, die bicesima quarta mensis novembri, indictione tertia neapoli. Certum
est me maria heres qui marenda clamatur, filia quondam domni sergii qui cognominabatur
passibola, relicta autem quondam domni theodori mischini, a presenti die promtissima
volumtate Venumdedi et tradidit tibi sergio, qui nominatur spongatello filio quondam
leoni dudum nauclerii, qui dicebatur scacarititiata, idest integrum horticellum meum qui
mihi pertinet per quondam suprascripti domno teodori mischini biri mei, positum vero
non procul ab ecclesia sancti archangeli, que et ponitur subtus muro publico regrediente
porta novensis, in simul una cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus, Coherente
sivi de uno latere parte septemtrionis hortum ecclesie vocabulo sancti felici iuris domum
heredes quondam domni sergii de appium postmodum vero monte, sicuti inter se sepis
exfinat et ex alio latere parte meridie est bicalem, unde tu et heredes tuis exinde anditum
et introitum abere debeatis a suprascriptu orticellum qui superius tibi Venumdedit het
da duabus capitibus da partem horientis et da partem occidentis sunt hossuas ipsius ecclesie
sancti archangeli, quomodo sepis exfinat, de quibus nihil mihi exinde aliquod remansit
haut reservabi, nec in aliena cuiusque persona, quod absit, comisit aut iam comicto
potestatem, set a presenti die et deinceps prenominatum suprascriptum integrum orticellum
meum, qui mihi pertinet per quondam suprascripti biri mei, qualiter et quomodo tibi eos
per suprascriptas coherentias exegregavi, set in integro, sicut superius legitur, a me tibi
sit Venumdatum et traditum in tua tuique heredibus sint potestate, quit quit exinde facere
volueritis, semper in omnibus arbitrio liberam abeatis potestatem; et neque a me suprascripta
maria heres qui marenda clamatur, neque a meis heredibus, nec a me persona
summissa, nullo temporem numquam tu suprascripto sergio aut heredes tuis, quod apsit,
abeatis exinde aliquando quacumque requisitionem, aut molestiam per nullum modum, nec
per summissam personam a nunc et im perpetuis temporibus: insuper et av omnis omines
homnique personas homni temporem ego et heredes meis tibi tuique heredibus illut in
omnibus illut antestare et defensare debeamus asque homni tua heredumque tuorum damnietatem
nullam tibi tuique heredibus exinde mittentes occasionem; propter quod accepi
21
a te exinde in presentis idest auri solidos quactuor de auri ana quactuor auri per solidos
in omnem decisione seu deliberatione, Quia ita inter nobis combenit. Si autem ego aut heredes
meis quobis tempore contra hanc chartulam benditionis, ut super legitur, benire
presumserimus, et in aliquid hoffensi fuerimus per quobis modum aut sumissam personam,
tunc compono ego et heredes meis tibi tuique heredibus auri solidos duodecim bytianteos,
et hec chartula venditionis, ut super legitur, sit firma scripta per me iohannem curialem
scribere rogavi per suprascripta tertia indictione. hoc signum in suprascripta maria heres
qui marenda clamatur, quod ego qui suprascriptor ab eam rogatus pro eam subscripsi et
suprascriptos solidos traditos bidit.
+ Ego sergius filius domni gregorii monachi testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos
bidi +
+……………………………………………………………...
…..+
+ (Ego Aligernus filius domni Sparani testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos
bidi).

+ ego iohannes filius domni petri testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ Ego iohannes curialis complevi et absolvi per suprascripta tertia indictione.
Torna all'inizio