Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.121 » Pag 290 - 290

10.121
290
290

290
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo octuagesimo, mense agustus secunda indictione.
Ego Ademarius filius quondam Grimoaldi de Nuceria clarifico
quoniam, abeo casus umane fragilitatis, egrotavi et in lectulo
meo reiaceo et aduc vivo et recte loqui possum et per vona
meam memoriam fecit venire idoneis ominibus testes, in cuius presentia
iudico et dixpono et in manum me illut commidto Guisoni
presbiteri filius quondam Guisoni ut post meum ovitum deant
Gemma filia mea, quod ego legitimo coniugio tradidit uxorem
Petri filio quondam Petri, sidecim auri tari voni distribuendum
ipse Guiso presbiter pro meis anime sicut ei Deus melius inspiraverit.
et tota et integra omnis rebus mea stavilem et movilem
quod michi pertinuit per totum comitatum Nucerie monte et plano
et per finibus et vocabulis et pertinentiis Nucerie vel ubicumque
per aliis locis de rebus mea stavilem et movilem inventus dederit
perveniant in potestate predicte filie mee faciendum illa et suos
eredes post meum ovitum quicquit voluerit, et usque vibus fuero
illa me nutricare vestire calciare et studiare sicut me fuerit, et
ipsa suprascripta tradictio illa et suos eredes aveant cum omnia
infra se abentes et cum vice de vie sue. et probter confirmationem
uius suprascripta nostra tradictio per comvenientia ego Ademarius
guadiam tivi Guisoni presbiteri dedit et fidemiuxorem
tivi posuit Alderisius filius quondam Godeni et per ipsam
guadiam obligo me et alias eredes meas quod, si taliter omnia
quod superius dixposui et iudicavi aliquit exinde alias eredes
meas contradixerint, per ipsam guadiam obligo me et alias eredes
meas componere ipsius Guisoni presbiteri et cui oc
scriptum post meum obitum in manum paruerit triginta auri solidos
constantinatos et sicut superius dixposui et iudicavi omni
tempore firmum et stavilem permaneat. Quod scripsi ego Petrus
protonotarius. S.
+ Ego Romoaldus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio