44 
+ In dei nomine ab incarnatione domini nostris Ihesum Christi sunt 
anni millesimo undecimo per indictione decima. Ideoque ego iohannes presbyter 
filius quondam iohanni bona et spontanea mea bolumtatem per hac 
cartula bendedit et per presemte tradidit tibi gisoni filius quoddam mainardi 
tuisque redibus possidemdum. Ideest medietatem de una ecclesia mea 
que edificata est in onore beati sancti iohanni baptiste et sancti iohanni 
evangelista qualiter mihi ad meum conquisitum ocbenit de albo filius quondam 
mauri et est ipsa ecclesia in comitatum termolense in casale qui dicitur 
montenero isa superesscriptam ecclesia cum cellis et dotis et ornamentis 
eius qualiter mihi pertinet et ipsa superesscripta ecclesia cum cellis et dotis 
et ornamentis quomodo superius legitur et ipsa superesscriptam ecclesia cum 
omnia super se abemtes in imtegrum sic bendedit et tradidi tibi gisoni et 
ad tuis eredibus ad abendum et semper possidendum sine omnem calumniam 
et pretium recepit ego superesscripto iohanni presbiter da te suprascripto 
giso de tua mobilia baliente viginti solidos finitum pretium. ut ammodo 
et semper abeatis et teneatis et possideatis et faciatis de ipsa superscripta ecclesia 
quiquit bolueritis sine mea contradictione mea et de meis eredem contradictione 
et sine cuiuscumque requisictione. repromicto et obligo me ipso iohannes 
presbiter et meos eredem contra te superscripto giso vel contra tuis eredibus 
sic omni tempore stare et defemdere debeamus bobis ab onnis omines si stare 
et defemdere non potuerimus aut non boluerimus aut contra ac cartula aliqua 
causatione mictere quesierimus autem de bestram proprietatem subtraere 
boluerimus triginta solidos constantinianos ex auro componere obligabimus 
tibi vel ad tuis eredibus de colludio autem si ad bos pulsati fuerimus a 
dei evangelia legibus nos bobis satisfaciamus manente cartula in sua firmitatem 
que cartula bindictionis rogatus a suprascripto iohanni presbyter 
scripsit ego adelbertus notarius die istius mese ianuarius hactum in comitatum 
termolense feliciter 
+ sinnum manus iohanni presbiter qui in cartula a me factum fiere 
rogabit et sinnum istum fecit. 
45 
+ sinnum manus beczoni qui in cartula teste sum rogatus a 
suprascripto. 
+ sinnum manus adelberti qui in hac cartula teste sum rogatus a 
suprascripto. 
+ sinnum manus aczoni teste sum rogatus a suprascripto.
  |