68 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo quarto sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quinquagesimo primo: die 
vicesima mensis iulii indictione duodecima neapoli: Certum est me iohanne 
fiholario filio quondam cesarii dudum fiholarium: A presenti die promptissima 
volumtate. Venumdedi et tradidi vobis domino sergio ypato filio quondam domini 
iohanni. et domina horania honesta femina oc est iugales. IDest integra 
una petia de terra mea que nominatur ad cisinule quod est per mensura 
ad passos modias quadtuor ad passum ferreum sancte neapolitane ecclesie 
constitutas vero in loco qui vocatur troccle quod est foris flubeum territorio 
plagiense. huna cum arboribus et cum introitum suum homnibusque 
eis pertinentibus: coherente sivi da parte septentrionis via publica et da 
parte meridiei terra qui tetigit fermosanu filium quondam iohanni qui nominatur 
de drosu de apolis avitator vero in casalicellum quod est ad equale 
mensura cum memorata terra mea sicuti inter se per trabersum tres terminis 
exfinant: a partem vero horientis terra . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
ab occidentis quoque parte similiter bia publica. tantummodo una vero 
chartula comparationis mee exinde continentes que mihi fecit de totas ipsa 
terras absenti leone cognomento cacamolle filio quondam iohanni qui nominatur 
de mauriscu huna cum consensum et volumtate grisa coniugi sue 
avitatoribus vero in memorato loco troccle territorio plagiense. et alia una 
merissis divisionis quem fecit memorato fermosano quomodo divisit ipsa terra 
inter me et se per sex uncias. de qua me exinde tetigit uacumipsas sexuncias da 
memorata parte septemtrionis et eum tetigit exinde reliquas sexuncias qui 
est a parte meridiei iusta terra heredum domini sergii scriniarii quod est 
modium unum sicuti inter ipsas sexuncias meas et ipsas sexuncias memorati 
fermosani per trabersum ipsi terminis exfinant homni temporem hesset 
debeas ad equale mensura. set ipsas sexuncias meas quas tibi venumdedi 
hesset debeas per mensuras modias quadtuor ad passos ut super legitur: 
69 
ad passum ferreum sancte neapolitane ecclesie seu et alie due cautionis una 
vero continentem auri tari decem et vinum horneas hocto quem fecit memorato 
iohanne et maria iugales et iamdicto leone cacamollo genitoribus et filio 
ad quondam gaietano filio quondam iohanni de altanu et at quondam maria 
iugales alia vero cautione quod est capsata quem fecerunt memorati 
iohannes et iamdicta maria iugales una cum memorato leone ad iohanne 
negotiatore qui nominatur de domino abbate de sanctum seberinum pictulu 
de auri tari viginti dui et binum hornas viginti sicuti et quomodo 
ipsa chartula comparationis mee una cum iamdicta merissis divisionis et 
memorate cautionis in omnibus continere videtur quas ego impresentis apud 
bos remisi pro vestra heredumque vestrorum defensionem: De qua nihil 
mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in aliena cuiusque persona 
quod absit commisi aut iam commicto potestatem set a nunc et deinceps 
a me vobis sit venumdatas et traditas in vestra vestrisque heredibus sint 
potestatem queque exinde facere volueritis semper liveram exinde in omnibus 
aveatis potestatem. et neque a me memorato iohanne neque a meis 
heredibus nullo tempore numquam bos memoratis iugales aut heredes vestris 
quod absit aveatis exinde aliquando quecumque requesitionem aut molestiam 
per nullum modum nec per summissas personas a nunc et imperpetuis 
temporibus. Insuper homni temporem ego et heredes meis ab omnes 
omines omnique persona vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus 
antestarem et difensare debeamus hostendentes bos et heredes vestris mihi 
meisque heredibus memorata chartula comparationis me cum iamdicta merissi 
divisionis mee et cum ipsis duas cautionis una vero ex ea capsata et 
sic vobis vestrisque heredibus exinde in omnibus antestarem et defensare 
deveamus sine omni vestra heredumque vestrorum qualibet damnietatem 
nullam exinde dantes hoccansionem. pro eo quod impresentis accepi a 
vobis exinde idest auri solidos quadraginta septem de tari ana quadtuor 
tari per solidos in omnem decisione seu deliberationem. Quia ita inter novis 
stetit et complacuit: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore 
contra hanc chartulam venditionis ut super legitur benire presumserimus 
et in aliquit hoffensis fuerimus per quovis modum aut summissis personis 
tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos nonaginta sex bythianteos. 
et hec chartula venditionis ut super legitur sit firma scripta per 
70 
manus gregorii curialis scribere rogatus per indictione memorata duodecima 
+ hoc signum + manus memorati iohanni fiolarii quod ego qui memoratos 
ab eum rogatus pro eum subscripsi + et memoratos solidos traditos 
bidi + 
+ ego iohannes filius domini cesarii rogatus a suprascripto iohanne 
testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi + 
+ [… ………. ……. .. ……. …….. . …. 
.. ….. …. .. ….. ……. …….. ….] + 
+ ego sergius filius domini iohannis monachi rogatus a suprascripto 
iohanne testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi + 
+ Ego gregorius Curialis qui memoratos post subscriptionem testium 
complevi et absolvi per indictione memorata duodecima +
  |