Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.642 » Pag 182 - 183

4.642
182
183

182
+ In nomine domini anno bicesimo tertio principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense magius, nona indictione. memoratorium factu a me miro iudex filius quondam
mirandi subdiaconi ante mirandus iudex alii testes prestiti landoni filio quondam
de locum floccanu biginti quadtuor auri tari; unde taliter guadia mihi ipse lando
dedit, et mediatorem mihi posuit mainandus filius quondam cennami, et per ipsa guadia
obligavit se suosque eredes tali ordine, ut amodo et usque unum annum completum pars
pigneris apposuit et obligavit mihi una pecia de terra sua cum abellanietum, quod ipse
lando abet in locum nucerie, ubi a la caminata et palmentum dicitur, per ec finis et mensurie;
a pars sebtemtrionis fine via publica, sunt inde passi sebtem: a pars orientis fine
rebus de archiepiscopio salernitano, sunt inde longitudo passi sexaginta quadtuor: a pars
meridie fine ipsius landoni, sunt inde passi octo: a pars occidentis fine ursi nepoti sui,
sunt inde passi sexaginta quadtuor, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero
predicta pecia de terra cum abbellanietum per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum
illut, cum omnia intro se abentibus et cum vice de via sua, mihi ipse lando propter
prodem de ipsi tari pars pingneris ipse lando mihi apposuit usque ipso constitutum; tali
ordine illut mihi apposuit, ut si amodo et usque in festivitate sancte marie, qui sunt
de mense agustus, potuerit retdere mihi meique eredibus ipsi biginti quadtuor auri tari
voni de moneta pesanti, ut sine iunta illis dare possamus, deant nobis vel ad nostris eredibus
de totum abellanietum due sortis de ipse abellane quod inde collexerit, et abeant
potestate ipso abellanietum colligere, et, sicut diximus, due sortis illut mihi dare, et reliquam
tertiam parte ille sivi abeant; et si non potuerit nobis retdere ipsi tari in ipsa festivitate
183
sancte marie, licead me vel meis eredibus totum ipso abellanietum nostre potestatis
tenere et frudiare; et quante abellane ibidem collexerimus et quodcumque frugens
ibidem fecerimus, totum nostre sint potestatis, et nullam sortione usque ipso constitutum
illut eorum demus: ad completo ipso constitutum inclito ipso abellanietum remittamus ad
potestate ipsius lando vel ad suis eredibus, et retdad nobis vel ad nostris eredibus, vel cui
unc brebem in manum paruerit, alii viginti auri tari voni, qualiter supradiximus, et ipso
abellanietum remittamus ad illorum potestate; tantum non abeant potestate ipse lando
vel suis eredibus da ipso constitutum in antea alicui alienare aut apponere in quavis
partibus, ut ipsi tari nobis retdant; set si illos daturo abuerint illut mihi vel ad meis eredibus,
ad iusto pretium illut deant et firmarent inde mihi cartula vindictionis secundum
legem, et si non boluerint illut dare per iamdicto ordine, abeant illut sivi; et si aliquando
tempore illut datum paruerit per ille et eius eredes per iamdicto ordine, sine pretium
redeant ad nostra vel de nostris eredibus potestate; et per vona comvenientia per ipsa
guadia obligavit se suosque eredes defensare nobis nostrisque eredibus usque ipso constitum
et in iamdicto ordine ipso abellanietum da omnes omines omnique partibus; quod si
taliter, ut superius legitur, nobis nostrisque eredibus non adimpleverit et aliquit inde contradixerit,
tunc per ipsa guadia obligavit se suosque eredes ad componendum nobis nostrisque
eredibus, aut cui brebem iste in manum paruerit, biginti auri solidi, et omnia
suprascripta per imvitis nobis complire, et ipse mediator apposuit se nobis ad pingnerandum
omnis causa sua legitimo et inlegitimo, et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius
qui interfui.
+ Ego qui supra Mirandus iudex
+ ego petrus clericus et notarius me subscripsi
+ Ego amatus.
Torna all'inizio