Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.14 » Pag 52 - 55

1.14
52
55

52
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno decimo principatus domni
Paldolfi et quarto anno principatus domni Landolfi magni principis filio eius,
mens martius, quarta indictione. Ideoque ego Alperga, filia quondam *** et que
sum uxore Petri filius quondam Iohanni, clarefacio quia alia die coniunctionis
nostre a iamdicto viro meo datum est michi im morgincap siquidem enim
quartam partem de omnibus rebus substantiis suis secundum ritus gentis nostre
Langnobardorum. Nunc autem ipse eadem vir meus donaret voleret una
peciam de ipsa terra sua cum aliquantulum de vineola in capitem, quas ipse
54
abet in loco Padulem, tunc cepit me ipse eadem vir meus eundem obsecrare
et diceret ut una cum ipso hac donationem secundum legem perceret valeret,
nunc autem ab eodem viro meo venigne exaudita ssum observans ipse ritus
gentis nostre Langnobardorum pro ideo perrexerimus ante presentia Radelpoti
iudici ibimus pariterquem eum obsecrabimus, ut michi que supra mulieri licentiam
preveret ut hac donationem secundum legem perficeret valeret; ipse vero
iudex dum me que supra mulier diligenter inquisivit et, absque ullam violentiam
esset me aspexit, tribuit michi lcentiam ipsum meum morgincap ex predicta
peciam de ipsa terram donare et pro obtimam securitatem se suis manibus
subscribere dixit, accepta namque licentiam a prenominato iudicem
et consentientibus michi ipse eodem vir atque mundoalt meus; post
hoc vero expletum ego nominata Alperga quam et ego qui supra Petrus,
vir eius, nos umanimiter parique consensum vona etenim nostra voluntatem
per hac quoque videlicet cartulam donabimus tibi Petri, subdiaconi
et filius quondam Simei, ipsa peciam de ipsa terra nostra cum ipsa bineola
de capite et quas abemus in iamdicto loco Padule per hec vero finis: de super
ab ipso andito communalem, quomodo ipse petre posite sunt; de alia vero partem
a fine Iohanni germano et cognato meaque mulieri et descendentem usque
im medio ipso rivo; de subto a medio ioso rivo et ascendentem a fine Iohannis
filii quondam Sassi et de consortibus suis et exientem usque in ipsa via puplicam
cum propria sepe sua. Unde nec nobis neque at nullis aliis vero hominibus
nullam exinde reservabimus cuilivet portionem, set cum inferius ac
superiusque suis, et cum pomiferis atque impomiferis suis, et cum viis et cum
anditis suis, et cum suis omnibus pertinentiis, infra is autem vero finis in integram
ipsa peciam de ipsa terram tum ipsa vineolam donavimus tibi, qui supra
Petri subdiaconi, at semper abendum et possidendum et omnia exinde faciendum
quibus voluerit faceret sine requisitione nostra et de nostris heredibus
aut ex cuiuscumque contradictionibus; pro quibus stabiliscendam hac nostra
donationem iuxta legem recepimus a te qui supra Petrus exinde launegilt tres
aurei solidi constantinati voni et uno mantello basingno. Ea rationem ut
amodo et semper tu qui supra Petrus subdiaconus quam et tuis heredibus eadem
nostra donationem securo nomine abere et possidere valeatis et hoc repromittimus
nos et obligamus nos et nostris heredibus vobis quam et at vestris
heredibus ut eadem nostra donationem nos vobis ab omnibus hominibus et ab
omnique partibus illos vobis antistemus et defensemus; quod si non potuerimus
55
aut forsitans nos ipsos per quabis inbenium hac donationem qualitercumque
removere aut tornare quesierimus ante omnibus questio nostra exinde sint
bacua, et insuper decem aurei solidi constantinati nos vobis componere promittimus,
et insuper quod remeliorata fuerit aput vos eadem nostra donationem
sub estimationem nos vobis illos restituaremus ferquidum quamquam
lex decernit de susceptum launegilt; de colludio autem vero, si a vos pulsati fuerimus,
at sancta Dei evangelia nos vobis satisfaciamus. Quam te Laurentius
clericum et notarium scribere rogabimus. Actu Ariano, mense per indictione.
+ Ego qui supra Radelpotus me subscripsi.
+ Ego Petrus clericus me subscripsi.
+ Ego Poto me subscripsi.
Torna all'inizio