Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.104 » Pag 322 - 326

9.104
322
326

322
+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo secundo et tricesimo
anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense martio nona indictione. Ante me Petrum iudicem,
in sacro Salernitano palatio Stefanus et Leo Atrianenses
germani filii quondam Iohannis Atrianensis coniuncti
323
sunt cum Iaquinto et Ademario germani filii quondam Madelmi
et cum Adelario filio quondam Romoaldi et cum Iohanne
notario filio quondam Aldemarii, et per ipsos germanos
Stefanum et Leonem hostensa est una
cartula per Iaquintum notarium scriptam nonodecimo
anno principatus domni Guaimarii gloriosi principis
filii domni Guaimarii, mense septembri quinta
indictione. Declaraverant Roderisius filius quondam
Roderici et mulier nomine Gemma filia Leoni Zizza,
quibus fuerant amboque coniugales vir et uxor, et
Leo filius predicti Roderici et mulier nomine Blatta
filia Leonis Sfagilla, quibus fuerant similiter vir et uxor,
et ipsi Roderisius et Leo et Alferius fuerant germani filii
supradicti Rodericii, quondam eis fuerat pertinentem
habere terram cum vinea et vacuo et canneto in loco
Transboneia ubi Traverse dicitur, finibus Mitilianense,
quod ipsi germani fuerat pertinentem habere a parte
de ipsis genitore et genitrice eorum, et ipsis predictis
mulieribus in ipsa terra pertinentem erat quartam partem
per unamquamque a parte de ipsis viribus earum.
et erat ipsa terra cum vinea et bacuo et canneto
per fines et mensuras: a parte septemtrionis finis
Romoaldi consobrino fratre et cognato eorum, inde
erant passus quinquaginta quattuor; ab oriente finis
media serra, inde erant passus centum; a meridie passus
triginta sex; ab occidente passus alii centum, ad
iustum passum hominis. et sicut ipsis viribus et uxoribus
congruum fuerat, bonis eorum boluntatibus, per ipsam
cartulam, ante presentia Grimoaldi comiti et iudici
et alios testes donaverant atque ad semper habendum
confirmaverant mulieri nomine Blatta filia Stefani qui
bocabatur Grossu, que et uxor fuerat suprascripti Iohannis
Atrianensis genitorem ipsorum Stefani et Leonis,
tota et inclita ipsa res per supradictas fines et mensuras,
324
tamen ipse mulieres per consensum et voluntatem
de ipsis viribus eorum in cuius mundium fuerant, ad securiter
et firmiter semper ipsa Blatta et suos heredes
inclita supradicta eorum donatione habendum, dominandum,
possidendum, omnia exinde faciendum quod
volerent, sicut ipsa cartula continet in qua suprascriptus
Grimoalt comes et iudex et Romoaldus notarius subscripti
sunt.
Cum autem suprascripta cartula hostensa et lecta fuit, ipsi
germani Stefanus et Leo querebant habere viam per res ipsorum
Iaquinti et Ademarii et Adelarii et Iohanni notarii pertinentes
secus suprascriptam terram cum vinea et vacuo et
canneto que suprascripta cartula continet, et secus res monasterii
Sancte Marie de Uliaria usque via publica que
ascendit a mare. ipsi autem Iaquintus et Ademarius et Adelarius
et Iohannes notarius minime eis exinde ipsam viam
dare volebant; set cum plurimum ex hoc inter se causassent,
sicut inter eos convenit, iudicavi et illos guadiare feci ut ipsi
Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius pararent
sancta Dei euvangelia, et tunc ipsi Leo et Stefanus per
sacramentum secundum legem ad ipsa euvangelia ipsis Iaquinto
et Ademario et Adelario et Iohanni notario iurarent,
ut a quo ipsa terra, que supradicta cartula continet, per
suprascriptas fines et mensuras ipsi Blatte genitrici eorum
donata fuerat, sicut ipsa cartula continet, per ipsam viam andassent.
nunc autem exinde sunt coniuncti in atrium Beati
Petri apostolorum princeps, cappelle huius sacri Salernitani palatjii,
et per ipsos Iaquintum et Ademarium et Adelarium et
Iohannem notarium parata fuerunt sancta Dei euvangelia et
ipsi germani Leo et Stefanus parati fuerunt secundum legem
sacramenta ipsa persolbere; set, antequam sacramenta ipsa
sicut suprascriptum est fierent, per colloquium meum et aliorum
bonorum hominum qui ibidem aderant orta est inter
eos convenientia sicut hic supter descrivendum est. ipsi
325
germani Leo et Stefanus tribuerunt ipsi Iohanni notario hocto
tarenos bonos ad faciendum ex eis quod voluerit, et
per eadem convenientia ipsi omnes Iaquintus et Ademarius
et Adelarius et Iohannes notarius tradiderunt et confirmaverunt
ipsis germanis Leoni et Stefano vicem de via per ipsas
res eorum a completis ipsis centum occidentalis passibus suprascripte
terre ipsorum germanorum Leonis et Stefani, que
ipsa cartula continet, usque finem suprascripti monasterii et
ab inde rectum descendente in partem occidentis per ipsam
finem ipsius monasterii usque suprascripta via publica, que
sicut dictum est ascendit a mare; et ipsa via, de [qua sicut
suprascriptum est] ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et
Iohannes notarius ipsis germanis Leoni et Stefano vicem
tradiderunt et confirmaverunt, semper fiat in omni loco per
latitudinem passum unum ad iustum passum hominis mensuratum,
a suprascripta terra ipsorum germanorum Leonis et
Stefani et usque ad suprascriptam finem ipsius monasterii,
et ab inde qualiter rectum sicut suprascriptum est descendit
per ipsam finem ipsius monasterii usque suprascripta via
publica. ea ratione ut semper sit in potestate ipsorum germanorum
Leonis et Stefani et heredum illorum et liceat illos et
eorum heredes de eo facere quod voluerint. et per convenientiam
ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes
notarius guadiam ipsis germanis Leoni et Stefano dederunt
et eis fideiussorem posuerunt Iohannem Atrianensem filium
quondam Costantini Atrianensis de Comite Marino, et
per ipsam guadiam ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius
et Iohannes notarius obligaverunt se et illorum heredes semper
defendere ipsis germanis Leoni et Stefano et illorum heredibus
integram suprascriptam vicem de ipsa via, quam eis ut
dictum est tradiderunt et confirmaverunt, ab omnibus hominibus
et non eam eis et illorum heredibus tollere aut contrare
quolibet tempore querant. et si sicut superius scriptum
est ipsi Iaquintus et Ademarius et Adelarius et Iohannes notarius
et illorum heredes ipsis germanis Leoni et Stefano et
illorum heredibus non adinpleverint et suprascripta vel ex eis
326
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam,
per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum
heredes conponere ipsis germanis Leoni et Stefano et illorum
heredibus quinquaginta auri solidos costantinatos et sicut
superius scriptum est adinplere. quod superius disturbatum
est legitur Leo et quod inter virgulos scriptum est
legitur de Uliaria. Et taliter tibi Iohanni notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio