+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno bicesimo quinto: sed et constantino
frater eius magno imperatore anno vicesimo secundo: Die tricesima
mensis aprilis indictione tertiadecima neapoli: Certum est me iohannem umilem
presbyterum filium quondam baronci: a presenti die promitto vobis
domino filippo venerabili ygumeno monasterii sanctorum sergii et baschi
qui nunc congregatus est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani situm
in biridiarium: propter integra ecclesia vestra vocabulo sancte eufimmie
qui sita esse bidetur in regione ficariola iuxta murum pertinente de memorato
sancto et venerabili vestro monasterio: ubi domino bolente me ibidem
custodem hordinastitis: In eo tenore ut ego in ipsa hecclesia vestra de dies
ante horas vel post horas hofficium sacerdotalem facere debeo lumminariorum
vero concignatione celebra et exivere debeo: cunctis diebus vite mee:
et pro alimoniis meis dedistitis mihi: Idest integrum hortum qui est ante
ibsa hecclesia vestra una cum cella qui est inter ibsum hortum seu pischina
qui ibi est et una cum quantum at ibsa hecclesia vestra pertinet cum introitas
earum et omnibus eis pertinentibus: In eo vero tenore ut in mea
sit potestatem diebus vite mee illos tenendi et dominandi: seu curiositatem
in omnibus ego abendo quicquit baluero quamque frugiando ut de ipsa
frugia faciam ego que voluero: et omnia quod ibi in ipsa hecclesia hoblatum
fuerit a viribus et a mulieribus mee sit potestatis: si autem fuerit inmobilem
aut quacumque mobilem maiorem siat hoffertum in ipsa hecclesia
vestra: et numquam presummetis vos seu posteris vestris nec memoratus
sanctus et venerabilis vester monasterio ibsa hecclesia vestra cum omnibus
sivi pertinentibus: ut super legitur diebus vite mee illos tollere aut qualecumque
persona eos dare per nullum modum cunctis diebus vite mee: tantummodo
ego diebus vite mee vobis posterisque vestris et in memorato
sancto et venerabili vestro monasterio per omni annuo dirigere debeo Idest
dua paria de hoblate unum parium exinde in nativitate domini et alium
unum parium exinde in sanctum pasce nullam ex ipsa dua paria de hoblate
per omni annuo per ibsa constituta mittentes hoccansionem per nullum
modum et at meum vero transitum tunc ipsa hecclesia vestra cum omnibus
sivi pertinentibus in vestra vestrisque: posteris et in memorato sancto et venerabili
vestro monasterio rebertantur potestatem cuius esse bidetur: et cui
eos largire volueritis licentiam et potestatem habeatis: Insuper ego memoratus
iohannes presbyter ibidem in ipsa hecclesia dimictere debeo: idest
una planeta linea cum horarium seu corporalem suum: Verumtamen vos
mihi modo atsignastitis mobilia Idest de ipsa hecclesia vestra in primis
unum pannum qui est utreccium bonum cum una sindone de altare et unum
faciestergium stellatum plummatum et mappula cum tres cruces in medium
de antiscum plummate: et alie quinque mappulelle pictule et turabulum de
ramme unum cum duas cruces una exinde ferrea et alia una exinde herea
cum una coronella de ramme: quaterni dui de festivitate memorate sancte
eufimmie unum quaternum de sanctum cerbasum sericum gesta sua liver
commite plenarium unum franciscum scriptum kalice sanctum de stagnum
desuper inargentatum cum pathina sua de stagnum: serolella pictula una ab
aqua sanctificata: ut illos faciat salbum at ipsa hecclesia vestra quia hita
nobis stetit: Si autem aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis
modum aut summissis personis tunc compono ego diebus vite mee vobis
posterisque: vestris et at ipsa congregatione vestra monachorum vel at memorato
sancto et venerabili vestro monasterio simul et at ipsa hecclesia vestra
beate eufimmie auri solidos triginta sex bythianteos et hec chartula hordinationis
ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis per memorata
tertiadecima indictione +
et hoc memoratus sum ut quantum in ipsa hecclesia vestra at conciandum
abuerit ego illos conciare debeo absque: omni datam occasionem sin
autem maneat in memorata poena +
+ ego iohannes presbyter subscripsi +
+ ego gregorius scriptor rogatus a memorato iohanne presbytero testi
subscripsi +
+ ego petrus filius domini sergii rogatus a suprascripto iohanne presbytero
testi subscripsi +
+ ego stefanus filius domini iohannis rogatus a suprascripto iohanne
presbytero testi subscripsi +
+ Ego petrus Curialis qui memoratos post subscriptionem testium Complevi
et absolvi die et indictione memorata tertia decima +
|