Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.771 » Pag 104 - 105

5.771
104
105

104
+ In nomine domini tricesimo septimo hanno principatus domni nostri guaimarii, et septimo
anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense iulius, hoctaba
indictione. Memoratorium factum a me petrus presbiter et cardenalis ecclesie vocavulum
sancti maximi sitam intus salernitanam civitatem, eo quod ante presentia domni maioni
beneravilis abbatis iamdicte ecclesie sancti maximi, et ibique adessent subscripti testes, per
bona combenientia tradidi ego ad lavorandum adelferi filio maranci de nuceria una pecia
de terra quod pars iamdicte ecclesie abet in ipso locum nuceria, ubi agella dicitur, que
est cum arboribus vitatis, quem ego a pars ipsius ecclesie in beneficium teneo per hec finis
et mensurie. A pars septemtrionis fine via puplica, que pergit ad ipse turri et ad ipsi
pariti, sunt inde passi hoctoaginta duo: ab occidente fine, quomodo limite et sepe discernit,
fine de heredes machenolfi, inde passi sexaginta: a meridie fine, quomodo poiu discernit,
fine iamdicte ecclesie, inde passi sexaginta quadtuor, inde revolvente saliendo in
pars meridie usque ipso limite inde passi quadtuor: iterum a parte meridie fine, quomodo
predicto limite discernit, fine predicte ecclesie sancti maximi, inde passi viginti: ab oriente
fine similiter ipsius ecclesie sancti maximi, inde passi hoctoaginta nobem, inde se reconiungit
ad ipsa via puplica que est priore fine, totum ad iusto passum homini mensuratum.
Hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum vice de via sua inclitum illut ego
illut ipsius adelferi tradidi, ut dictum est, per iussionem ipsius domni abbatis, tali tinore,
ut amodo usque tredecim anni completi licead illum et eius heredes et homines, quod illis
ibidem miserint, sue potestatis eos tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis
iuxta rationem ibidem facere, et, ubi meruerit, illut cludere et clusum havere, sicut meruerit,
et annualiter apto tempore de super et de de subtus illis eos lavorare et cultare
iuxta consuetudinem ipsius loci, et, ubi meruerit, arbores et vites illis eos ibidem plantare
et propaginare, sicut meruerit, quatenus proficiat et non dispereat, et ut annualiter bonum
pareat lavoratum, et cultatum, et salvum factum amodo usque ipso constitutum, et
omnis vinum, seu pomis quod inde exierint, pars ipsius ecclesie tollat inde medietatem,
ille autem et eius eredes tollat eos similiter medietatem; et per tempore, quando meruerit,
faciant illis scire pars ipsius ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum ad recipiendum
ipsa sua sortionem, et pars ipsius ecclesie adsignet ei vel ad eius eredes organeum da
105
vinum ad cellarium, quod pars ipsius ecclesie abet in ipso locum nucerie ad ipsi pariti,
et illis debeant eum conciare et studiare, sicut meruerit, et reponat illum in ipso cellarium,
et ipso vinum illuc portet salvum et in ipsum organeum illut mittat; et si noluerit
pars ipsius ecclesie ipsum organeum et ipso vinum reponere in casa sua, vel de illius
eredes, ille autem vel eius heredes illut ibidem reponat et annualiter salvum illut faciant,
donec pars ipsius ecclesie illut inde tulerit, absque degeneratione et igne; missum vero,
quod pars eiusdem ecclesie ibidem direxerit ad procurandum per vindemie ipsa sua sortione,
illis eum nutrire, sicut meruerit, et deant ei palmentatica et terraticum apto tempore
iuxta consuetudo ipsius loci; ad completum ipsum constitutum inclita ipsa rebus operata
et cultata et clusa, qualis meruerit, remittat ad pars ipsius ecclesie. Unde in eo hordine
pro pars ipsius ecclesie per bona combenientia guadia michi ipse adelferi dedit et
mediatorem michi posuit ricchardus filius iohanni, qui dicitur ermengarde de locum mallunii;
et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et hunc
brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ Ego iaquintus
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio