Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.566 » Pag 45 - 46

4.566
45
46

45
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
princeps, mense iunius, secunda indictione. Memoratorium factum a nobis sparanus filius
urseprandi et iohannes filius idem iohanni abitatori de nuceria, locum ubi angre dicitur,
eo quod ante subscribti testes per vona combenientia tradiderunt nobis ad tenendum et
laborandum maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum eo essent romoaldus
comes, qui est adbocatorem et unum de dominii ipsius ecclesie, una pecia de terra cum
arbustum quod nos a pars iamdicte ecclesie pastenavimus in ipso locum angre, ubi casale
dicitur, per ec finis et mensurie: a partibus occidentis fine via puplica, sunt exinde passi
sexaginta sex: a pars meridie similiter fine ipsa via, sunt exinde passi triginta quinque:
a parte orientis fine de eredes petri et rodelgardi, sicut medio limite discernit, et inde
sunt passi sexaginta sex: a parte septemtrionis fine sicut medio limite discernit, inde
passi quadraginta unum, totum ad iusto passum homini mensuratum. Ec vero pecia de
terra per iamdicte finis et mensurie inclitum illut nobis tradiderunt: ego sparanus compreensit
illut vice mea et vice ciceri germanus meus, et ego iohannes vice mea et vice
leoni congnato meus filius minuti; tali hordine illut nobis tradidi, ut amodo et omni tempore
nos cum ipsi germani et consortes nostros inclitum illut nostre potestatis tenere et
dominare, et fovee et omnis nostre utilitatis ibidem facere iusta rationem, et temporibus
suis totum ipso arbustum laboremus et cultemus de super et de subter, et ubi meruerit,
arbores et vites plantare et propaginare, ut vene pareat laboratum et cultatum, et clusum
eos abeamus, et salbum faciamus, et per tempore de vindemie faciamus scire pars iamdicte
ecclesie, ut dirigat ibidem missum suum, et nos totum ipso arbustum vindemiemus
et poma inde colligamus, et omnis vinum et poma ibique ad palmentum dividamus in
46
tertiam partem: pars iamdicte ecclesie tollant inde una sorte, et nos due; et ipsa eorum
sortione de ipso vinum nos illut portemus ad cellarium de ipsa ecclesia, quod abet in ipso
locum nuceria da ubi dicitur pariti in subto, et reponamus illut in organeum eorum, et
nos ipso organeo conciemus vonum, sicut meruerit da vinum: ipso missum quod ibidem
venerit, nos illum nutriemus secundum nostra fuerit possivilitatem, usque dum pro ipse
vindemie ibidem steterit, et demus ei palmentatica et terraticum de quod ibi seminatum
fuerit, secundum consuetudinem de ipso locum, et omni tempore pars iamdicte ecclesie
eiusque rectores inclita ipsa tradictio cum vice de via sua nobis nostrisque eredibus defensare
da omnis homines omnique partibus, et non illut nobis tollere aut contrare querat.
preter, si de anc terra salernitanam exierimus pro aliubi ad abitandum perrexerimus,
expectent nos usque annos tres, et si rebersi fuerimus infra ipsi anni et boluerimus eos
tenere in suprascripto hordine, liceat nos illut recolligere et tenere, sicut dictum est; et
si laboratum illut inbenerimus, liceat prius ille qui eos laboraberit, tolleret exinde ipso
frudium, et sic illut recolligamus; et si infra ipso constitutum rebersi non fuerimus, potestatem
abead pars de ipsa ecclesia faceret exinde omnia quod boleret. Unde in eo ordine
guadia nobis ipse abbas dedit et mediatore nobis posuit petrus presbiter filius nandi; et
per ipsa guadia etc. Statuta multa triginta auri solidorum constantinianorum. verumtamen
ego iamdictus sparanus compreensit de ipsa rebus tertiam partem, et ipsi iohannes,
leo et cicerus due sortis. et unc brebem scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
+ Ego petrus
+ Ego sikembardo
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas.
Torna all'inizio