Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.75 » Pag 295 - 299

1.75
295
299

295
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
296
millesimo septuagesimo septimo et tricesimo nono anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps, mense martius, quintadecima indictione.
Ego Guarneri infans et puerulus, filius cuiusdam Iaquinti qui fuit iudicem,
clarefacio me abere rebus, qui est castanietum et terris in loco ubi Preturo
dicitur propinquo hecclesia Sancti Modestini et in loco ubi Senolla dicitur
non longe ab hecclesia Sancti Archangeli, qui est terra et castanietum pertinentem
michi a supradicto genitore meo et per rationem. Set dum supradictus
genitor meus devitum michi dimisit ad salbandum et grande oppressione
patior exinde ab ipsi creditoribus meis, timuit enim ne michi inde onerum solidorum
non accrescam exinde ipsam rebus ut diximus vendere bolo ut in
aliquantulum me de ipso devitum liberare poterent. Set dum aduc infra etate
sum et multa oppressionem patior exinde ab ipsi creditoribus, qui de
ipso devitum quod ipse genitor meus michi ad salbandum reliquit, proinde
ipsam rebus sicut diximus pertinentem abere, vendere bolo, ut in aliquantulum
me de ipso devitum liberare poterent; set dum dicimus a doctis hominibus
ut nisi ad Palatium proclamarem causa ipsius necessitatis mee illut notam
facere secundum legis rationis, illut minime vendere audere. Unde pro anc
rem, sicut
diximus, ad palatium perreximus ante presentiam Amati iudici et
illut reclamabi ut michi licentiam venundandi ipsam rebus vellet tribuere
ut in aliquantulum me de ipso devitum liberare poterent. Cumque ipse supradictus
Amatus iudicem audisset mea reclamationem necnon et mea agnobisset
devitum, misericordia Dei motus, ante suis presentiis direxit Amatus archipresbiter
simulque coniunctus cum Sparano clerico et notario, qui causa
infantulorum a pars Palatii ministerium commissum abet, et cum aliis bonis hominibus
Deum timentibus illut pergerent et bonos appretiatores mitteret,
qui iusto pretio illut appretiaret et in tantum michi licentiam venundandum daret,
quantum me de ipso devitum in aliquantulum liberare poterent; et ego
quidem coram ex eis mitteret cartula et pretium exinde accipere adque ipsa
pro corroborandum in eis a suis scribere manibus, ut in futurum firmum stabilemque
permaneat, et isdictus Sparanus clericus et notarius qui pro is rationibus
talibus modis cartula scripserint sine condempnatione legis ex hoc exinde
securus manere; et ideo isdictus .Amatus iudicem et predictus Amatus
archipresbiter cum aliis bonis hominibus Deum timentibus a predicta rebus
298
perrexerunt et per bona moderatione illut quibus vindere bolebat appretiaberunt
illut balientem pretium solidos quinque aurei boni sclifati, et recte arbitrati
sunt ut de ipso pretio quibus inde tulero aliquantulum me de ipso pretio
liberare poterent, et continuo velut a predicto iudicem dum mea audisset
preceptione nec non et mea agnobisset necessitatem; ideo proinde michi licentiam
venundandi tribuit de ipsam rebus venundandum. Post anc licentiam
accepta propterea ego qui supra Guarneri infans et puerulum, ideo sicut michi
congruum esse videtur, bona etenim mea voluntatem et ante supradictum iudicem
et ante supradictum Amatus archipresbiter et ante isdictum Sparanus
clericum et notarium et ante aliis bonis hominibus Deum timentibus, et per anc
quoque videlicet cartula vendidi tibi Falkoni, filio Risi qui fuit diaconus et notarius,
ipsa iamdicta rebus mea, quod superius patefeci pertinentem abere in
iamdicto loco ubi Preturo dicitur propinquo iamdicta hecclesia Sancti Modestini
et de ipsam rebus de iamdicto loco ubi Senolla dicitur et quibus illut quod
tibi iamdicto Falkoni vendidi per hec finis esse videtur: in primis ipsam rebus
de iamdicto loco Pretorio quod tibi vendidi per hec finis esse videtur: de una
parte fine via puplica; de duobus partibus de heredes Potoni, sicut termiti
decernunt; de alia parte fine medio aqueducto, qui est inter hoc et rebus qui dicitur
curte Daramfone ab inde qualiter badi in prioras fines. Alia pecia de rebus
qui est vinea et terra in eodem loco Pretorio hec finis abet: de una parte
fine rebus de heredes Iaquinti filii Risandi, sicut propia sepe de ista rebus decernit;
de alia parte fine rebus domnica qui dicitur ipsa curte de Tammare, sicut
media sepe decernit; de alia parte fine rebus Adelferi filii Disigi, sicut termiti
decernunt et de consortibus suis; de alia parte fine rebus de heredes Iohanni
Cardili sicut termiti et sepe decernunt, ab inde qualiter badit in prioras
fines. Infra omnes iamdictas finis, sicut superius legitur, totam et integram
ipsa iamdicta rebus mea tibi iam dicto Falkoni vendidi, et ipsam rebus,
qui est terra et castanietum de iamdicto loco ubi Senolla dicitur videtur esset
per hec finis: de una parte fine medio ballone, qui est inter hec rebus et rebus
de Loparisi homini et de heredes Siki Iannaci; de super capite fine serra; de
alia parte fine domnica, sicut termiti et arbori tecclati decernunt; de alia
parte fine sicut levata de ipso toru Maurellu decernit et badit in prioras fines.
Infra iste finis de ista pecia de rebus, ut diximus, de iamdicto loco ubi Senolla
dicitur integram ipsam portionem de ipsam rebus, qualiter ibidem pertinentem
abuit supradictus genitor meus et ipse genitricem meam, taliter in integrum
illut tibi iamdicto Falkoni vendidi cum ipsam rebus de iamdicto loco Pretorio
una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis et
cum omnibus earum pertinentiis, ad semper abendum et possidendum tu qui
supra Falko quam et tuis heredibus et faciendum exinde omnia quodcumque
299
volueritis sine contradictionem meaque Guarneri et de meis heredibus aut sine
cuiuscumque requisitionem. Unde pro cuncta mea venditione confirmandum
adque constabiliscendum continuo recepit exinde a te predicto Falko ipsi
supradictos quinque solidos sclifati aurei boni ut supradiximus, que inter nobis
combenit, finita est ipsa mea venditio. Et unde obligo me ego qui supra
Guarneri per largietate supradicti iudici et meis obligo heredibus tibi iamdicto
Falkoni quam et ad tuis heredibus obligo me integram predictam mea venditione
velut prelegitur, antistare et defendere nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnibusque partibus; quod si taliter ut dictum est ego et meis heredibus
illut tibi tuique heredibus non defensaberimus, aut si nos ipsis exinde vobiscum
qualibet intentione preposuerimus per quambis modis, ideo ante omnia
quinquaginta solidi aurei constantinati boni ego qui supra Guarneri infans
et puerulus et meis heredibus tibi iamdicto Falkoni quam et ad tuis heredibus
pena componere obligabi. Et in antea per inbitis illut vobis defensemus
semper velut prelegitur per iamdicta pena obligata, et ea omnia quibus superius
legitur feci ego supradictus Guarneri infans et puerulus una per largietate
supradicti iudici, ut anc cartula secundum legem firmam stabilemque permaneat
per iamdicta pena obligata. Veruntamen debeamus nos et nostris heredibus
dare via tibi iamdicto Falkoni et ad tuis heredibus et ad homini et missi
vestri, unde possatis ire et redire da via puplica et usque ad ipsa iamdicta pecia
de rebus de iamdicto loco Pretorio cum omnibus vestris utilitatibus per defensionem
meam et de meis heredibus per iamdicta pena obligata. Quam te Sparanus
clericum et notarium taliter scribere rogabi in Abellino. Mense et indictione.
Feliciter.
+ Ego qui supra Amatu.
+ Ego Amatus archipresbiter.
Torna all'inizio