+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi mense februario
indictione sexta gaieta. et ideo nos stefanus vir honestus filio quondam domini
leoni. una mecum bona honesta femina uxorem mea. habitatoribus vero
suprascripte civitatis gaietane. constat nos ab hodierna die commutassemus
et commutabimus concambiassemus. et concambiabimus. una bobis cum
petro presbitero deservitor ecclesie beati silibiniani. Idest portionem vestra.
ex casale lucanu quod commune habeo cum iohanne . . . . . . . posito
initro. et nihil nobis ividem reserbabimus unde ad vicem dedisti nobis ipsa
terra hubi hortum habemus posita iuxta domum nostram. in quo habitare
bisi sumus. In eo vero tenore ut ammodo et usque in sempiternum. suprascripta
portio nostra. ex suprascripto casale lucanum. in vestra et suprascripta
ecclesia suisque deservitoribus maneat potestatem. habeatis. teneatis
et possideatis vos et successoribus vestris deservitores suprascripte ecclesie
in sempiternum. et neque a me suprascripto stefano viro honesto. seu
bona honesta femina iugalibus. neque a nostris heredibus nunquam habebitis
querellam aut calumnia. bos quoque pro domino petro venerabili
presbitero aut vestris successores. verum etiam quod apsit et habertat divinitas
quod sibe nos suprascripti aut nostris heredes contra hanc commutatione
contubervenire temptaberimus. componere nos promictimus. auri
uncias sex. scripta per rogos nostros ab stephano presbitero et scribas
civitatis huius. In mense et indictione suprascripta. Signum + manus
203
suprascripto stefano cum uxore sua que scribere rogabit. exempla. signum
+ manus theodorum neapolitanum. signum + manus iohanni presbitero
filio ursi. signum + benedictum vir honestus filio iohanni. signum
alagernu vir honestus filio georgii. signum + merula vir honestus filio tiberi.
exempla
+ ego stephanus presbiter complevi et absolvi in mense et indictione
suprascripta sexta.
|