Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.262 » Pag 197 - 198

2.262
197
198

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi vicesimo
secundo anno consulatus domini iohanni et nono anno consulatus domini
iohanni eius filius mense hoctuber indictione quartadecima gaieta. Et ideo nos
maru honesta femina. relicta quondam domino leone bone memorie bancrese
habitatori gaietane civitatis. Constat me hab odierna die het in omnem phuturum
tempus huna mecum adesse et cosentientes homnes filios meos vendidissemus
adque vendidimus tradidissemus adque tradidimus propria expontaneaque
nostra bolumtatem. vobis quoque iohannes et domne ila iugalibus
nepotis nostris et filius quondam domino stefano mancanella bone memorie
habitatoris istius predicte civitatis: Idest vendimus et tradimus vobis a die
presentis tota et inclita nostra portiones qui sunt uncie due quod abere
visa sumus in toto casale qui dicitur mallianum cum viis et anditis suis
intrandi exeundi et cum sepe et limitibus suis et cum arboribus et pascue
sue. et cum omnia quantum hodiem ibidem natum avet vel in antea nascere
videtur et cum omnia sivi pertinentibus hut in vestra et de vestris
heredibus permaneat potestates. insuper promittimus nos qui supra maru
honesta femina huna cum omnes filios meos vel nostris heredibus vobis
supradictis iohannes et domne ila iugalibus vel vestris heredibus supradicta
tota et inclita nostra portiones que sunt uncie due de toto casale
mallianum quod vobis venumdedimus et tradidimus cum omnia sivi pertinentibus
stare omni tempore et defendere da omni persona humana pro eo
quod recepimus a vobis exinde in omnem deliverationes et in definito pretium
bonum nobis placaviles hargentum pesantes uncias septem et modia.
in eo vero tenore ut amodo et usque in sempiternum supradicte uncie due
que est nostra portiones de totum kasale mallianum quod vobis venumdedimus
et tradidimus cum omnia sivi pertinentibus in vestra et de vestris
heredibus sit potestates. hunde tribuimus vobis licentiam et potestatem abendi
fruendi possidendi donandi commutandi alienandi vestrisque heredibus relinquendi
etiam vendendi vel quocumque exinde facere iudicareque bolueritis
sicut superius legitur in vestra et de vestris heredibus permaneat potestates.
Et neque a me qui supra maru neque ad ipsi filii mei neque a
nostris heredibus neque a nullus hominibus non avevitis querellam vel calumnia
vos supradicti iohannes et domne ila iugalibus nepotibus nostris neque
vestris heredibus in sempiternum. verum etiam quod absit et abertas
divinitas quod sive nos qui supra maru vel nostris heredibus sive qualivet
homo contra hanc nostra venditionis seu promissionis defensionis contrarie
aliqua exinde agere boluerimus componere nos promittimus sive nostris
heredibus vobis vestrisque heredibus pene nomine auri euriti uncias sex et
posta soluta pena ec nostra venditio seu promissio defensionis firma permaneat
in perpetuum. scripta per rogos nostros a lordemanno archidiacono
sancte gaietane ecclesie et scriva supradicte civitatis in mense et indictione
supradicta quarta decima. + signum manus supradicta maru cum filios suos
qui scrivere rogavit
+ ego bonus filio filioti
+ ego leo filio constantinum
+ signum manus de cigiles filio quondam gregorio
+ ego lordemanno archidiacono sancte gaietane ecclesie complevi et
absolvi in mense et indictione supradicta quartadecima.
Torna all'inizio