Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.696 » Pag 271 - 272

4.696
271
272

271
+ In nomine domini anno bicesimo octabo principatus domni nostri guaimari, et secundo
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, quintadecima
272
indictione. Ideoque ego prandi filius quondam ursi terra vindica, sicut mihi congruum
est, mea quidem vona bolumtate ante mirandus iudex et alii subscripti testes per
anc cartulam benumdedit tivi ingnelfreda congnati meo filio iohanni quartam parte de
terra cum casa fravita solarata, quod abeo intus firmitate nuceria ipsa casa que dicitur
da falco liotardi per ec finis: da pars orientis fine andito: de super fine casa de eredes maraldi
camaliolu; sicut muro communale discernit: a pars occidentis fine media strectola: de
subter fine casa iohanni frecentese, sicut inde medio muro discernit, et coniungente se ad
ipso anditum priore fines; de ec vero terra cum casa fravita solarata, qualiter modo conciata
et edificata est per iamdicte finis, inclita quarta parte tivi nominati ingnelfrede cum
omnia sua pertinentia, et cum vice de ipso andito, unde nullam mihi, nec quarta uxori
mee, nec cuiqua hominibus, vel in quavis partibus, nichilt inde restitit, aut dicimus remanere
sortionem; set, sicut diximus, inclita ipsa quartam parte de iamdicta casa tivi
nominati benumdedit, ac securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus eos
abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni
nostra et de nostris eredibus, aut cuiqua ominibus contrarietate vel requisitione. Et pro
confirmandam et staviliscendam anc nostra vindictione a presentis recepit a te qui supra
auri tari boni octo in omnis deliveratione, sicut inter nos comvenit; de qua ego supradictus
prandi per vona comvenientia guadia tivi iamdicto ingnelfreda dedit, et mediatorem
tivi posuit iohannes filius idem iohanni bassi; et per ipsa guadia obligo me et meis
filiis et eredes amodo et semper omni tempore defensemus tuivi tuique eredibus inclita supradicta
nostra vindictio cum omni sua pertinentia, et cum vice de ipso andito, a pars uxori
mee et da omnis omines omnique partibus. Quod si taliter, ut superius legitur, illut tivi
tuique eredibus non defensaberimus, et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus; pro
quavis modis vel ingenium, tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris
eredibus adbersus vos sit exinde tacita et bacua, et componere obligo me et meis eredibus
per ipsa guadia tivi tuique biginti auri solidos constantinianos, et, sicut superius legitur,
illut vobis defensemus, et questio et causatio nostra exinde tacita et bacua. Et taliter
scribere rogavimus te romoaldus notarius, actum uius nuceria.
+ Ego qui supra mirandus iudex
+ Ego iohannes clericus
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio