|
196
+ In nomine Domini. Anno tricesimo quarto principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et septimo anno principatus domni Landolfi magni principis
filii eius, mense magio, tertia decima indictione. Memoratorium factum a me
Ilderadus magister, filio quoddam Petri, de hoc quod ante subscriptos idoneos
homines coniuncxi me in bonam convenientiam cum domno Atenolfo
filio domni Landolfi, qui olim fuit principe, et ideo convenientibus inter nobis
statim dedi et tradidi ego de ipsa rebus mea, quod pertinentem abeo in loco ubi
Rotole nominatur, et ubi Campo Nepotaro dicitur, et ubi Caprulano nuncupatur,
et ubi via de Arco nominatur, da ipsa bia puplica maiore que modo esse videtur
in suptus usque in ipso vallone qui fuit acqueducto de ipsa molina sua,
198
que sunt erga fluvio Sabbato, in hoc ordine, ut amodo et semper omni tempore
potestatem abeat ipse predictus domno Atenolfo et suis heredibus et homines
et missi illorum in iamdicta rebus, a predicta bia puplica in suptus usque
in predicto ballone qui fuit aqueducto de predicta molina sua, cabare et ballones
facere, sicut eorum aptum fuerit, et aqua exinde derivare pro predicta
molina sua, secundum eorum voluntate et alia sua utilitatem ibidem peragere,
sicut eorum oporte fuerit. Tantum amodo et semper potestatem abeamus
ego et meis heredibus et illis, cui per nos datum paruerit, de ipsa rebus mea
de predictis locis a iamdicta bia puplica in supra et ubi erga eadem bia termiti
positi sunt et illorum heredibus et homines et missi nostris ponere et abere
salici trans ipso ballone atque erga ipso ballone, que est aqueducto de
predicta molina sua, quanti nobis oporte fuerit de quantum continet eadem
rebus nostra in hac parte nostre proprietatis illis abendum, et semper quando
nobis oporte fuerit ire ad predictu salicetum, quod ibidem plantaverimus velut
dictum est, potestatem abeamus desuper eodem ballone pontem ponere iuxto
ordine, ubi nobis congruum fuerit et sic per eodem ponte debeamus ire et
redire sicut meruerit ad predictum salicetum proprio meo, et anditum abere
erga predicto ballone quantum continet eodem saliceto meo, et ipsi salici de
predicto saliceto meo potare et tollere et portare ubi voluerimus, sine contradictione
sua et de suis heredibus et sine cuiuscumque requisitione ab illorum
parte; et potestatem abeamus nos et nostris heredibus et homines et
missi nostri de ipsa aqua ex eodem ballone omni tempore quando nobis
oporte fuerit tanta aurire et tollere et portare, quanta nobis oporte fuerit pro
omnibus nostris utilitatibus, et amodo et usque dum predictum salicetum proprio
meo sicut dictum est surtum fuerit; potestatem abeamus annualiter secare
et tollere ipsi salici, quibus modo ibidem esse videntur, et portare illis
ubi voluerimus, in iamdicta ratione sine aliqua illorum contrarietate vel requisitione
amodo et usque dum predictum meo salicetum surtum fuerit erga
eodem ballone, velut superius legitur; denique et ipse predictus domno Atenolfo
manifestavit et obligavit se michi de predicta rebus mea ex predictis locis,
a iamdicta bia puplica et a predicti termiti in supra, quantum quantoque
continunt ipsa monimina mea ex predicta rebus mea pertinentes et continentes,
ut aliquando tempore nec ipse predictus domno Atenolfo neque suis heredibus
mecum iam dicto Ilderadus neque cum meis heredibus neque cum illis,
cui exinde per nos datum paruerit, neque cum illorum heredibus exinde causare
neque contendere non poterent nec per testes nec per monimina neque per
nullam aliam qualecumque inventa ratione; set amodo et semper ego et meis
heredibus et illis, cui per nos exinde datum paruerit, et illorum heredibus illut
firmiter et securiter abeamus et possideamus et faciamus exinde omnia, quodcumque
voluerimus, sine contradictione eique domni Atenolf et de suis heredibus,
et sine cuiuscumque ab eorum parte requisitione. Unde ipse nominatus
domno Atenolfo bona sua voluntate obligavit se et suis obligavit heredibus
michi et ad meis heredibus et ad illis, cui per nos exinde datum paruerit, et
ad illorum heredibus, ut si aliquando tempore per quacumque inventa ratione
199
de predicta rebus mea, a iamdicta bia puplica et a predicti termiti in supra,
quantum quantoque continunt ipsa iam dicta monimina mea, nobiscum causare
aut contendere presumpserint, querendum exinde nobis tollere aut contrare
vel minuare, aut si hoc removere quesierint, mille solidi constantinati penam
ipse et suis heredibus michi meisque heredibus et ad illis, cui exinde per nos
datum paruerit, et ad illorum heredibus componere obligavit. Et in antea omni
tempore exinde adversus nos per invitis tacitis et comntemptis permanerent
per eadem obligata pena. Ego Donumdei notarius interfui. Actum Beneventi.
Feliciter.
+ Ego Dauferi.
+ Ego Adericus.
| |