Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.23 » Pag 26 - 27

1.23
26
27

26
+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri Siconolfi mense decembrio septima
indictione. Ideoque ego erfulu filius quondam ermerissi, abitator sum in noceria, bindo tibi
leoni filio quondam selberami terram meam qui est castanietum in locum qui dicitur a super
terme: finis abentes terram ipsam de uno latu et de uno capu fine terra acefrede filio maiuni et de
alio latu fine tuntuli, et peressit fine predicti acefrid, et de alio vero capite fine carozzi, intras
autem finis tantum exinde discepto biam ad andandum supra dicti carozzi erga fine acefrid; nam
de illo alio intra predicte finis nec mihi qui supra bindetori neque a nullus hominem nihil reserbabit
portionem, set in integrum clauso ipso tibi qui supra bindo possidendum una cum bia sua
carraria, unde nos semper introibimus et bos inde debeatis ibique introire. unde pro suprascriptam
meam benditionem in presentes recepi a te fenitum pretium auro beneventanos numero
solidos biginti, eam rationem, ut amodo et semper tu tuisque heredibus aberem et possidere baleatis;
de quibus repromitto ego suprascripto erfulu benditor et conligo me et meis heredibus
tibi qui supra leoni et ad vestris heredibus de suprascripta meam benditionem ab omnis homine
inantistarem et defendere promittemus. quid si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per colivet
ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretium nos bobis cumponere spondimus.
hoc sunt solidos numero quadraginta; ed insuper quantum aput bos remelioratum fuerit suprascriptam
meam benditionem in quacumque parte, sub stimationem pretii nos bobis restituamus.
et de conludio bobis iuremus. iterum deprecor ego suprascriptus erfulu, si pos igitur meum discessus
remanserit antiperga uxor meam qui fuet filia montani, et in ista suprascriptam meam
benditionem intraberit, et quartam exinde tulerit et parutum fuerit qua heredes meus per nullis
modis ab ipsa bos menime defensare potueri, sic bobis anteponimus, ut per istam cartulam liceas
bos et bestris heredibus intrare in ipsam terram meam cum arbustum ubi resedeo, et per adpretiatum
exinde appare tantum abere et tollere, quantum bobis exinde ipsam uxor meam tulerit.
et per istam cartulam firme abere, tamquam si da os diem cartula benditionis fuisset; et cartula
benditionis ut supra una cum largietatem natali presbiteri et filio iohanni scribere rogabit.
actu noceria mense indictione feliciter. tamen te barbatus notarius scribere rogabit.
27
+ ego qui supra natale presbiter me subsscripssi
+ ego ildepertus teste subscripsi
+ ego ursu filio ilidirisi me teste subscripsi
+ ego confreda filiu lupi teste subscripsi
+ ego odelperto presbiter teste subscripsi
+ ego LEOPARDO ME TESTE SU
+ ego grisio filio leoni teste subscripsi
+ ego iacob me teste sum
+ ego iohanne filio lademari me teste subscripsi
+ ego aldemari clerico me teste subscripsi.
Torna all'inizio