|  | 
 + In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius octaba indictione. Memoratorium
 factu a me maio archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi nostra pertinentem,
 eo quod ante subscribti testes, una mecum adesset ahenardus notarius advocatorem nostrum, tradidimus
 ad tenendum et pastenandum arbustum de rebus predicte ecclesie, quod abet in locum
 muntorum finibus rotense iaquinti filio cennami et grimi filio muntori. est enim ipsa nostra tradictio
 per ec finis et mensurie: a pars orientis fine ipsius iaquinti et fine rebus ecclesie sancti
 michaelis, sicut limite et termiti discernit, sunt inde passi nonaginta duo: a pars septemtrionis
 fine sancti michaelis, sicut et inde limite et termini discernit, inde sunt passi sidecim: a pars
 occidentis fine rebus nostre ecclesie sancti maximi, et inde sunt passi nonaginta octo: a meridie
 fine bia, et inde sunt passi viginti duo usque ad ipsa priore fine, totum mensuratum ad iusto
 passum homini. ec autem tota et inclita suprascripta rebus de predicto locum muntorum ubi
 proprio ad campu faraone dicitur, per ipse finis et mensurie illut eorum tradidimus ad pastenandum
 arbustum tali ordine, ut amodo et usque quadtuordecim anni completi licead illis
 et eorum heredes tota et inclita suprascripta tradictio sue potestatis tenere et dominare, et
 fobee et omnis sue utilitatis ividem facere, et quantum frudium et vinum et quicquit exinde
 tollere et abere potuerint amodo et usque decem anni completi, totum sue sint potestati: preter,
 de quod annualiter ividem seminaverint usque ipso constitutum, deant exinde in partibus
 ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi autem ipsi
 quadtuordecim anni illis autem et suis heredibus abeant in tota ipsa rebus per ipse finis et
 mensurie arbustum de bono bitineo factum et operatum et cultatum, sicut de tantos annos
 meruerit in ipso locum, ut bene paread laboratum et cultatum. preter de quantum de ipsa
 rebus per aqua fuerit dominata, ut arbores et vites quod ividem plantaverit per quadtuor
 
 et quinque annos per tempore et non compreenserit, aut si ividem plantare non potuerint
 arbores et bites pro ipsa aqua, non siant inde culpabiles; et da ipsi decem anni completi in
 antea omni tempore illis et suis heredibus teneant illut qui fuerit operatum ad suam potestatem
 et de super et de subto tutum ipso arbustum laborare annualiter, quatenus proficiat
 et non disperead; et per tempore de bindemie faciad scire pars ipsius ecclesie, ut dirigad
 ividem missum suum, et illis totum ipso arbustum bindemiare, et totum ipso binum ividem
 ad palmentum et omnis poma exinde per tempore in tertiam partem dividere: pars ipsius
 ecclesie tollat exinde tertiam partem et illis due sortis, et ipse missum nostrum illis notrire
 secundum suam bossibilitatem rationabiliter, donec pro ipso binum recipiendum ibidem steterit,
 et ipso binum que ad pars ipsius ecclesie ebenerit inde, illis autem reponant illut in
 organeum qui pars ipsius ecclesie ibidem eorum adsignaverit, ut per illis sit conciatum et
 repositum in domum ubi abitaberit, et faciant illut salbum annualiter absque degeneratione
 et ingne et mures, donec illut inde tulerit; et quale tempore post ipsi quadtuordecim anni
 ipsa rebus in iamdicto hordine tenere noluerit ad laborandum, remittat illut ad potestatem
 predicte ecclesie. et si de ac terra salernitana exierit aliubi ad abitandum, tunc ipsa rebus similiter
 ebeniant ad potestatem predicte ecclesie; et si infra tribus anni in ac terra rebersi fuerint
 ad abitandum et boluerint illut tenere in iamdicto hordine, tuc ipsa rebus rebertar ad eorum potestate
 ad tenendum omni tempore in predicta ratione. unde pro taliter guadia nobis dederunt et
 mediatorem nobis posuerunt dauferi filium primi de eodem loco muntoru; et per ipsa guadia
 obligaverunt se et suis heredibus, ut si omnia suprascripta non adimpleberint, aut si aliquit exinde
 remobere aut contrare quesierint, per ipsa guadia componere obbligaverunt se et suis heredibus
 nobis vel in partibus predicte ecclesie quinquaginta auri solidos costantinos. et unc brebem
 scribsi ego dauferius notarius qui interfui
 + ego petrus
 + ego madelfreda.
 |  |