Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.27 » Pag 88 - 90

10.27
88
90

88
+ In nomine Domini. Septimo hanno imperii domno Michayl
quam et domno Constantini sanctissimi imperatoribus nostris,
mense februari duodecima indictione. Enn ego mulier nomine Inguerada
89
uxor bidelicet que sum nominato Iaquinto, ligitimo mecum
habente Iaquinto viro meo quam et domno Iohanne filio Alberico
consentiente meo, que sum commorantes intus cibitate Luceria,
clarefacio quoniam hante presentia domno Iohanne magnifico
iudice et haliorumque supscriptorum testium quoniam cogitare
cepit ea que Dei sunt et que remedium atque salbationem
animarum nostrarum qualiter premia bite adipissci mereamur. propter
hoc remedium et salbationem animarum nostrarum, vona etenim
mea volumtate offeruimus Deo et in ecclesiis bocabuli Sancte
Trinitatis et Sancti Filippi et Iacobi apostoli, ubi domno Harnaldo
diaconus cum suis clericis regimen tenere bidetur, omnia et
integra medietatem de stabilem vel mobilem quod michi est pertinentem
per cartulam conbenientie de pars Iaquinto legitimo viro
meo quod modo bidetur habere et quod in antea parare et conquirere
potuerimus cuntis diebus vite mee in integrum quam et persona
mea in prefate hecclesie offeruimus ad senpiternaliter habendum.
ea ratione ex quibus hanc offertionis cartulam obligo me
et meos heredes, quod si me bibente aut post nostrum obitum qualiscumque
meos heredes hoc quod ego in ecclesiis Sancte Trinitatis
et Sancti Filippi et Iacobi apostoli Deo offeruimus, si nos ipsas
remobere aut retornare voluerimus et ab omnibus hominibus
ab omnique partibus ipsos a parte sancte hecclesie et ad eius rectores
non defensaberimus et qualiscumque intentione exinde mittere
presunserimus per qualiscumque inbenta ratione, tunc quinquaginta
aurei solidos nos et nostri herede ipsius sancte hecclesie
et ad eius rectores conponere obligamus et exinde adbersus pars
prefate sancte hecclesie et ad eius rectores nos et omnes nostros herede
senper tacitis maneamus perinbitis. quapropter ego nominata Inguerada
per precatui meo supramemorate sancte Trinitatis et sancti
supradicti apostoli anathematizabit in futuro ut quicumque haliquit
de re ista que dicte sancte Trinitatis et sancti apostoli offeruimus
stabilem vel mobilem ad usum suum tollere voluerit sit anathematus
vinculos nudatus, perditus et halienatus, in die domini Iesu
habeat partem cum Dathan et Habiran et socii eius qui cum corpus
et hanima desscendetur in infernum et nartem habeat
90
cum Iuda traditore domini et magistri sui, maledictus vero
fiat a trecenti decem et hocto patris, segregatus vero fiat a corpus
et sanguine domini nostri Iesu Christi, exstorrens et halienatus ab
omni ingressu in hecclesiarum, et quicumque adiutor de hoc sancte
hecclesie exteterit bideat claritatem Dei cum helectis et mereat
audire cum his qui a dexstera positi fuerint: "Venite, benedicti patris
meis, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi";
abeat pro se modo, interbeniente in futuro Dei genitricis
gloriosa et omnes sanctos angelos et apostoli Dei, ut pro eorum
merita intercessione sit absolutus ab omni nexu peccati et hanc
cartulam offertionis omni tempore firmam et stabilem permaneat.
Quam te Adelferi notarum hanc cartulam offertionis asscribere
rogabimus, qui et interfuisti. Actum in civitate Luceria indictione. Feliciter. S.
+ Ego Iohanne iudex.
+ Ego Petro teste.
Torna all'inizio