Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.936 » Pag 96 - 98

6.936
96
98

96
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari glorioso
principe, et primo anno principatus eius capue, mense aprelis, septima indictione. memoratorium
factum a me leo diacono filio quondam stefani, eo quod ante presentia domni
adelferi diaconus et abbas et archipresbiter ecclesie sancti maximi per iussionem ipsius
domni abbati ad tenendum et lavorandum tradidi ego una cum amatus iudex adbocator
eundem ecclesie landoni de apusmonte, filio quondam godeni, una pecia de terra cum arbustis
vitatis, quod pars ipsius ecclesie abet in eodem locum apusmonte, ubi campu da la
padule dicitur, quod ego leo diaconus in veneficium illut retineo a pars predicte ecclesie,
et est ipsa rebus per as finis et mensurie: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, et inde
sunt passi sexaginta unum: a parte meridie similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt passi
triginta quadtuor: a pars orientis similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt passi quinquaginta
unum: a septemtrionis similiter fine predicte ecclesie et coniungente se ad ipsa priora
fine, et inde sunt passi quadraginta, totum mensuratum ad iusto passum omnini. Ec
vero predicta pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis et mensurie, cum omnia intro
se abentibus et cum vice de via sua, inclitum illut ego una cum ipsum amatus advocator
ipsius ecclesie per largietatem et absolutionem ipsius domni adelferi diaconus et abbas et
archipresbiter, qui est unum de dominii de ipsa ecclesia santi maximi ipsius landoni tradidit,
97
tali ordine, ut amodo et semper omni tempore ad suam et de suis eredibus, natos
nascentem, sit potestatem eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis sue utilitatis iusta
rationem ibidem faciant, sicut meruerit, et, ubi meruerit, infra, ipso arbustum arbores et
vites plantare et propaginare, et ipsi arbores et vites scalciare, ille autem et suos eredes
illut ibidem pastenarent et propaginarent, et ipsi arbores et vites scalciarent et adimplirent,
et sic totum illut eos lavorarent et cultarent de super et de subter, sicut locus
ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, ut per annum bonum pareat lavoratum
et cultatum et surtum, et salbum illut faciant et abeant, et per tempore de vindemie
faciant ipse lando, vel eius eredes, me iamdicto leo diacono, vel pars ipsius ecclesie,
scire, ut illuc pergamus aut dirigamus ibidem missum nostrum, et ille et suos eredes totum
ipso arbustum apto tempore rationaviliter illut bindemiarent, et totum ipso vinum ad
palmentum per medium illut inter nos dividamus: ego predictus leo diaconus vel pars ipsius
ecclesie tollamus ipso vinum medietatem, ed ipse lando vel suos eredes tollat reliqua medietate
de ipso vinum, faciendum inde per partes quod voluerimus; et si noluerimus nos
vel pars ipsius ecclesie reponere ipsa nostra sortionem de ipso vinum ad cellarium nostrum,
quod pars ipsius ecclesie abet in ipso locum, adsingnemus ei ibidem pars ipsius
ecclesie organeum vonum da vinum per illum siat bonum conciatum et studiatum, sicut
meruerit, et mittat ipsa nostra, sortionem de ipso vinum intus ipso organeum; et si voluerimus
nos vel pars ipsius ecclesie reponere ipsa nostra medietate de ipso vinum ad domus
ipsius landoni, adsingnemus nos ei organeum nostrum vonum da vinum, ipso horganeum
per illum conciatum et studiatum siat, et reponant illum intus casa sua, et ibidem mittant
ipso vinum intus ipso organeum, et faciant ille et suos eredes mihi vel ad pars ipsius ecclesie
annualiter ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et
ingne; et, ubi nos vel pars ipsius ecclesie tulerimus ipso vinum de ipsa organea, a presentis
ipse lando et suos eredes organea ipsa bona lavarent et procurarent, sicut meruerit,
et ipso missum, quod pars ipsius ecclesie direxerit, sive ego ad ipsa vindemia et ad ipse
aree pro recipiendum ipsa nostra sortionem de ipso vinum et ipso terraticum, ille et suos
eredes nos notrire secundum suam possivilitatem et deant nobis palmentatica, sicut meruerit;
et de quod ibidem seminaverit in ipsa tradictione amodo et semper, deant inde nobis
vel ad pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale
tempore ipse lando et suos eredes ipsa tradictio in suprascripto hordine tenere et lavorare
non voluerint, aut non potuerint, inclita ipsa tradictio lavorata et cultata bona et salba
cum ipsa organea remittant ad potestate meaque leoni diacono, vel ad pars ipsius ecclesie,
faciendum inde quod voluerint, et liceant ipse lando vel eius eredes inde exire cum omnis
98
sua causa movilia, et ire cum illut ubi boluerint. De qua per vona comvenientia per iussionem
ipsius domni abbati guadia mihi ipse lando dedit, et mediatore mihi posuit vasum
filium iohanni bicidominum; et per ipsa guadia obligavit se ipse lando et suos eredes.
quod si taliter etc. Sequitur consueta formula. Statuta mulcta triginta aureorum
solidorum Constantini. quod scripsi ego truppoaldus notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego romoaldus me subscripsi
+ Ego smaracdus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio