Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1237 » Pag 4 - 5

8.1237
4
5

4
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri Gysulfi Gloriosi principibus,
mense februario, decima indictione. Ideoque nos landus alfano germani et filii quondam petri
de locum qui dicitur camella actus cilentus, quam et nos mulieribus nomine purpure relicta
supradicti petri mater istorum lando et alfano, quam et ego letitia relicta iohannis filius supradicti
petro, cum duobus filii mei mauri et petri, Clarefacimus habere unam sortio
in ipso monte, sicut preceptum continet de camellisi; et congruum nobis est per combenientia
una cum iohannes filii quondam ursonio advocatori nostro, venumdare inclita predicta nostra
sortio de predicto monte, sicut prefatum preceptum declarat, tibi domno iaquintus abbati monasterio
sancti archangeli, quod situm est in mons coraci de cilentus; unde nos prefate mulieribus
notitiam fecimus ad tribus nostris propinquis parentes, et balde eos deprecabimus, ut in ac
venumdatione nobis consentiens esse; ipsi autem benigne nos exinde audierunt, velut eis deprecate
simus, et una cum ipsi et cum ipsi supradicti filii et mundoaldi nostri direximus ante pandus
iohannes castaldus, qui nos diligenter nos ceperint inquirere, ne aliquit violentia essemus patute
ab ipsi mondoaldi nostri vel a cuiqua hominibus, nos autem professe vel manifeste simus, quod
nulli violentia sumus patute a cuiqua hominibus, set spontanea est nostra boluntas illud venumdare;
et iterum quia holim tempus una cum suprascripti nostri biribus habuimus illud
benumdatum, set ipsi nostri biribus antequam hoc videlicet scriptum firmaret iminente peccatis
illis dies mortis preoccupati sunt. Nos autem cum predicti, qualiter supra computati sumus,
mater et filii una cum iamdicto nostro adbocatori firmare exinde ec cartula quesibimus in
predicto monasterio. Ipsis iamdictus castaldus talia audientibus et per hos testibus quorum fides
ammittitur, qui talis rem testificaberit, nobis licentiam tribuerit hoc hopus perficiendum. Nos
autem iamdicte mulieribus post accepta licentia ab ipsi castaldi et da ipsi nostris parentibus
5
una cum ipsi filii nostri et adbocatori, quorum supra nomina computati sumus, venumdedimus
atque remisi tibi eidem domni iaquinti abbati inclita predicta sortio, qualiter ipsius petri de
iamdicto monasterio pertinuit, sicut iamdictum preceptum continet, ut tu iamdictus iaquintus
abbas tuosque successores et pars ipsum monasterium inclita predicta nostra venumdatio abeatis
et dominetis, et faciatis que bolueritis cum omnia infra se habentibus, et vice de biis. A securiter
et firmiter hamodo et semper tu predictus iaquintus abbas, tuisque successoribus, et pars ipsum
monasterio illud habendum, possidendum, dominandum, et omnia inde faciendum quod volueritis.
Et pro firma stabilitate recepimus nos toti supranominati mater et filii a te prefatus iaquintus
abbas auri tari quattuordecim in omni deliveratione, sicut inter nos combenit. De qua per
combenientia nos iamdicti viri et mulieribus una cum eidem nostro adbocatori ante prefati
castaldi guadiam tibi domno iaquinto abbati dedimus et fideiussorem tibi posuimus petri filii
quondam granato de loco camella. Et per ipsam guadiam obligamus nos et nostris heredibus
hamodo et semper defensandum ad pars ipsum monasterium et rectores eadem ecclesia da
omnis humana persona, et quando per vos ipsos et pars prefatum monasterium voluerit inde
esse autores vel defensores, licentiam abeatis cum omni monimine et ratione, quas inde habueritis,
qualiter volueritis, exinde causetis et finem faciatis, et quando vultis finis et sortionem
exinde agnoscendum, ut per nos et per nostris heredibus ostendamus vobis ipsum preceptum,
ut agnoscatis finis et supradicta sortio, quod apud vos abebitis. Quod si taliter omnia suprascripta
per supradicto hordine vos qui supra nominati viri et mulieribus tibi eidem iaquinto
abbas et ad tuis successoribus et pars ipsum monasterium non adimpleberimus, et retroare vel
remobere quesierimus, per nos vel per apposita persona, aut per quolivet ingenium vel ratione,
per ipsam guadiam obligamus nos iam, qualiter nomina computati sumus, viribus et mulieribus
et nostris heredibus ad componendum tibi qui supra domno iaquintus abbas et ad tuis successoribus,
et ad pars ipsum monasterii, et cui scriptum istum pro vice vestra in manus paruerit,
quinquaginta solidos aurei costantini, et quod supra legitur, firmum et stabile permaneat, et
taceamus per inbitis. Et taliter scribsit ego landus presbiter et notarius. Actum cilento et interfui.
+ Ego iohannes castaldus.
+ Signum manus pando castaldus.
Torna all'inizio