Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1229 » Pag 294 - 295

7.1229
294
295

294
MCCXXIX
A. D. 1056
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosus princeps,
mense Iunio, nona indictione. Memoratorium factum a me alferius diaconus et archipresbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, qui sum unus ex illis, quibus ipsa ecclesia
pertinet, ante idoneos homines, per combenientia tradidi iohanni filio quondam guaripoti
integrum molinum pertinentem ipsius ecclesie, quod edificatum est in flubio lirino, cum
mole et ferraturiis eius: idest cum becte de ferrum, et tribus anellis, et seruriccla, et
ranola, et cum arkaturia sua, et isclis, et cum homnis suis pertinentiis, et sedimen, et
cum bice de via sua, qualiter ipso molinum legitimum macenare possat, cum usu aquarum
de ipsum molinum, qualiter illum usque nunc molinatores tenuerunt, taliter illut
ei tradidi, ud amodo et usque unum annum completum, ut se compleat in ultimo die de
suprascripto mense, et ille et eius heredes licead tenere inclita ipsa tradictione, et fovee,
et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facerent et aberent; et die noctuque
ipsum molinum custodire ille et eius heredes, et ominibus illorum, et conciare, ut legitimum
macenare possat; et si ipsa ferraturia adconciare abuerit ego vel successores meos,
aut pars suprascripte ecclesie illut faciant conciare, et illis sivi adiubent, prout melius
potuerit; similiter et si ipsa arcaturia per plena ruperit, pars ipsius ecclesie faciant conciare
et mundare, et illis et ominibus illorum ivi adiubent, quando melius potuerint per
omnes vices, et quando mole in ipsum molinum necessum fuerit, nos vel pars predicte
ecclesie demus ividem mole bone, et illis ividem ponant ipse mole, qualiter meruerit, et
mole veteri deant et adsignent in pars predicte ecclesie; et omne molitura, que ivi tollere
et abere potuerint, totum illut sivi abeant, faciendum inde, quod voluerint; tantum
per omne mense usque completum ipsum annum deant ad pars predicte ecclesie quadtuor
modiola et medium de granum bonum ad modium domnicum, quod est plateaticum
culma mensura; et si per rubtura ipsius arkaturiis ipsum molinum opera perdiderit, vel
per gente puplica quanta opera perdiderit, per rationem, pars ipsius ecclesie inputet sivi
de ipso granum per omne mense per rationem, sicut iustum fuerit; tantu ipse iohannes
vel suos heredes per omnes vices, quando ipso molinum opera perdiderit, sicut dictum
est, inputet sivi inde una die, ut de ipsa die deant ad pars ipsius ecclesie molitura per
rationem, sicut iustum fuerit, et cotidie quando meruerit et pars iamdicte ecclesie noluerit,
et ividem granum nostrum direxerimus pro macinandum, faciant illum macenare
295
bonum tantum granum, quando nobis sufficiad totum domum nostram, sine omni detinentia
et molitura, et si reditum de suo lingnamina et de suo espendium ivi fecerint,
licentiam abeant ad completum ipsum annum inde exire cum omnia eorum causa et cum
totum edificium de ipsum reditum, quod illis ivi fecerint, et portaret illut ubi boluerint,
et inclita ipsa tradictione iusta rationem salba et conciata cum mole et ferraturiis, et
cum arkaturia et casa, que facta est super ipsum molinum, et cum omnia sua pertinentia
salba, ut legitimum ipsum molinum macenare possad, adsignent in pars ipsius ecclesie.
et per combenientia guadia michi dedit ipse iohannes, et mediatorem michi posuit
seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos heredes adimplendum michi, seu ad pars
predicte ecclesie, sicut supradictum est, usque iamdictum constitutum, et, sicut superius
scriptum est, ipse iohannes et suos heredes non adimpleverit michi seu in parte predicte
ecclesie, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint,
aut si arbore de ipsa tradictione inciderit sine nostra licentia, et si ipsum granum, quod
nobis dederit, non fuerit bonum granum, quale in ista cives se venumdederit, et non
dederit illut nobis, seu ad pars predicte ecclesie ivique ad ipsa ecclesia ad domum nostra,
per combenientia per ipsa guadia, obligavit se et suos eredes componere michi, seu
in pars predicte ecclesie, quinquaginta auri solidos constantinos; et per eadem conbenientia
obligavit se ad pignerandum omnis rebus et causas suas, et de eius heredes legitimos
et inlegitimos; et illut quod est scriptum inter ipsi virguli dicit: in uno loco
sancti maximi; et in alio loco legitur: et medium. quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego iohannes me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio